Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DATA

DATA,³ seu Datum, Anni, mensis, dieique et loci Diplomati seu Chartae adscripta notatio. Suidas et Glossae Basilic.: Δατὸν παρὰ Ρωμαίοις σημασία τῆς ἡμέρας, ϰαὶ τοῦ ϰαιροῦ, ὅτε τις ἐϰ πόλεως, ἤ ἐϰ τινὸς τόπου ἀποσταλῇ. Notae Magnonis: DAT. Data. Concilium Lugdunense III. can. 2: Dies Datarum, et pretia constituta.... ibidem inserantur. Usque in diem Dattae praesentium litterarum, in chart. ann. 1307. Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 85.

Datare, Annum et diem literis adscribere. Subscriptio Chartae apud Hugonem Flaviniac. in Chr. pag. 270. 271: Ego frater Milo Datavi in mense Maio, etc. Alia ibidem Achardi Lingonensis Episcopi Diplomati apposita: Ego Willelmus Levita indignus ad vicem Rotherii Archicancellarii hanc scripturam scripsi et Datavi 6. Idus Julii, etc. Vide Perardum in Chartis Burgundicis pag. 8. 9. 11. 12. 14. etc. et supra Data 1.

Datum. Chartae Regis Chlodovei III. apud Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 617. 618. 619. sic clauduntur, Datum sub die, etc. Instrumentum xi. saeculi in Archivo S. Victoris Massil.: Literarum paginulis pro obfirmatione inseratur. Antiquitus valebat Datum, nec tamen incartatum..... modernis temporibus obscriptionem facimus, cum aliquid donamus. Gerardus de Arvernia in Epistola nuncupatoria ad Ivonem Abb. Cluniac. in Chronicon Cluniac. ann. 1282. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1189: Verum praesens Opusculum in novem particulas est divisum. Prima enim pars continet historiam ab Adam ad Noe.... Porro octava et nona particula carent Dato; id est, nullam praeferunt inscriptionem notis chronologicis distinctam atque determinatam. In quibusdam Chartis simul occurrunt Datum et Actum, v. g. in Placito Pipini pro Dionysianis Monachis: Data nono Kalendas Octobris anno xvii. regni nostri. Actum in ipso Monasterio Sancti Dionysii: quae duo non sunt confundenda. Data seu Datum tempus confecti diplomatis; Actum rem transactam significat: quorum alterum alteri indifferenter praeponitur aut subjicitur. Utriusque formulae exempla in Pippino Rege invenies. Aliud tamen significare possunt Actum et Datum; nempe ut Actum tempus confecti instrumenti denotet, Datum concessi, cum scilicet instrumentum in manus impetrantis tradebatur, ut in Pontificum Romanorum litteris saepe. Ejus rei luculentum exstat argumentum in Diplomate Gerbergae Reginae apud Marlotum Metropol. Rem. tom. 1. pag. 607. quod est Actum iv. Idus Februarii anno Incarnationis Dominicae dcccc lxviii. Datum prid. Idus Februarii manu Dominae Reginae, et susceptum a Domino Abbate Hugone. Ubi Actum biduo Datum praecedit. Mabillonii observatio est lib. 2. de Re Diplom. cap. 26. n. x.

Pro genio scribarum ridiculae interdum occurrunt hujusmodi notationes, qualis est ista quae legitur tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 487: Anno ab incarnatione Domini MXCV. quo stellae de coelo spissim, quasi pluvia, cadere visae sunt.

Datarium, Idem quod Data. Suggestio Dioscori Diaconi inter Epistolas Hormisdae PP.: Subscriptio ab eodem facta est libello conveniens, similiter et Datarium, cujus exemplaria et Graece et Latine Apostolatui vestro direximus. Hormisdas Epist. 62: Datarium quoque literis vestris adjungite, ne vobis portitoris tarditas possit adscribi. Amalaricus lib. 4. cap. 48. apud Mabillonium: Videlicet ut eodem Datario quo accidit, si non potest persolvi, crastino reddatur plenarium solenne. Petrus Diaconus Opusculo de Viris Illust. Casinensibus cap. xxvi: Quomodo regula terminorum Hebraeorum ex cursu solis inveniatur ad feriam uniuscujusque diei inveniendam. De quatuor temporibus, in quibus Datariis solstitia veraciter esse debeant, ubi aequinoctia veraciter credantur esse.

Datarum, Eadem notione. Facta electione prescripto mense, ipsiusque Dataro regnante Francorum Rege Rodberto, ann. miv. trabeationis Dominicae, in Archivo S. Victoris Massil. n. 918.

Datarium, Necrologium, ubi Data seu tempus obitus annotatur. Necrolog. MS. FF. Minorum Silvanect.: vii. Id. Aug... Dedit Conventui lix. scutos, ut orarent Fratres pro ea, et ut in Datario poneretur. Occurrit ead. notione in Tabulario S. Martialis Lemovicensis.

Datarius, Primus Cancellariae Romanae minister, Praelatus semper, interdum Cardinalis, sic dictus a litteris expeditis, quibus vulgo addit Datum Romae, etc. Prodatarius hodie dicitur, cujus vices interdum agit Subdatarius.

Dataria, Officium vel Officina Datarii Romani.

Data. Charta Rogerii I. Regis Siciliae apud Ughell. tom. 9. pag. 45: Concedimus... villanos 80. denarios nostros qui reddant singulis annis in duabus Datis 40. Michalatos, et centum Miliarenses. Id est, ut loquimur, en deux paiemens, vel en deux dates. Vide Data 1.

Hujus autem vocis origo inde manavit, quod Imperatorum Constitutionibus, quae Praefectis Praetorio, aut aliis Magistratibus in provincias mittebantur, dies quo datae essent iis a quibus perferebantur annotaretur. Hinc crebro in Constitutionibus iisdem haec verba leguntur, Data tali die, Accepta tali die. Verbi gratia in Epistola Anastasii ad Hormisdam PP.: Data quinto Kl. Januarias Constantinopoli Senatore V. C. Consule. Accepta pridie Idus Maii Florentio V. C. Consule. Vide Baron. ann. 314. n. 72. 319. n. 30. 331. n. 23. Jacobum Gotofred. in Prolegom. ad Cod. Theod. cap. 9. et Mabillonium lib. 2. de Re Diplomatica cap. 25. et seqq. ubi varias Datarum seu notarum Chronologicarum species, quae litteris Ecclesiasticis, regiis et privatis pro temporum ratione appositae sunt, fuse recenset et accurate.