Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DECANTO

DECANTO, (DECANTARE) Recitare. S. Bernardus in Epistola ad Guidonem Abbatem de Tribus Fontibus: Pro poenitentia tibi injungimus septem Psalmos poenitentiales quotidie usque ad Pascha, septies prosternendo te, Decantare. Petrus Damiani in Vita Dominici Loricati ait, eum Centum annorum poenitentiam peregisse, qui Psalterium cum disciplina Decantat. Visio Wettini inter Acta SS. Benedict. saec. 4. pag. 226: Illo ergo sic prostrato. coeperunt praedicti fratres tam septem poenitentiae psalmos, quam ceteros tantae anxietati aptos, qui sibi ad memoriam occurrerant, pro eo Decantare. Rursum occurrit in iisdem Actis SS. Benedict. saec. 6. part. 1. pag. 27. 109. et part. 2. pag. 116. Vide Cantare 2.