Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AFFIRMO

AFFIRMO, (AFFIRMARE) Dare ad firmam, locare ad tempus, Gallis Donner à ferme, Affermer. Charta ann. 1299. Antiquit. Benedict. Pictav. apud Stephanotium tom. 3. pag. 902: Helyas permissione divina humilis Abbas de Nobiliaco ejusdemque loci Conventus... amodiavimus, ascensavimus et Affirmavimus et ad amodiationem, censam seu firmam et ad emphiteosim perpetuam tradidimus pro nobis et successoribus nostris Petro Sutoris de Clossayo quoddam censale seu censam, etc.

Charta ann. 1143. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 500: Et si homines de Vauro habent aliquid datum vel Affirmatum Jordano de Illa, ipse comes (Ildefonsus) faciat reddere et solvere.

Affirmare, Accipere ad firmam, Gall. Prendre à ferme. Joannes Arragon de Cabilone Affirmavit emolumentum bustae Italicorum, in Memor. D. Cam. Comput. Paris. ann. 1378. fol. 130. r°.