Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DECLARO

DECLARO, (DECLARARE) Illuminare, Gall. Eclairer. Virtutes B. Ambrosii Senens. inter Acta SS. Martii tom. 3. pag. 213: Sic induxit ad divinae voluntatis in judiciis suis conformitatem, sic divinis verbis Declaravit cor ejus. Acta S. Franciscae Rom. Martii tom. 2. pag. 138: Movisti tenebras, et in luce nos Declarasti. Papiae in voce Eliquata, Declarare, idem est quod Eliquare.