Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AFFLICTUS

AFFLICTUS, pro Affictus, Census, redditus, Gall. Rente. Statuta Collegii Ardacensis art. 16. apud Raymundum Duellium Miscell. lib. 1. pag. 116: Item diffinimus, quod Celerarius hujus Ecclesiae habet plenam potestatem et jus impignorandi et capiendi colonos et censuales ad praebendas Canonicorum spectantes pro servitiis, censibus, Afflictibus, et aliis obventionibus, tempore decreto non solutis vel subtractis. Occurrit sub eadem significatione tom. 5. pag. 565. Reliq. MSS. Ludewig.: Cum usufructibus et Afflictibus suis. Vide Affictus.