Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFECTUS

DEFECTUS, Defecta praedia, in Cod. Th. leg. 3. de Censitorib. (13, 11.) Defectae domus, in leg. 3. de Indulg. debit. (11, 28.) Maisons Defaites, destructae. Viri foenei ac Defecti, in eadem lege, Gens de paille, uti vulgo loquimur. Defectio praediorum, in leg. 12. Cod. Just. de Annona et tribut. (10, 16.) Abandonnement. Decretum Synodi Sardic. in Fragment. S. Hilarii pag. 35: Oramus etiam, ut praecipias tot Episcopos qui Armino detinentur, inter quos plurimi, qui aetate et paupertate Defecti sunt, ad suam provinciam remeare. Vide Afantica.