Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFECTUS

DEFECTUS,⁴ Vadimonium desertum, Gall. Défaut de comparoir. Consuetud. Brageriaci art. 79: Item ad hoc ut dictus creditor gaudere possit de dicto Defectu contra suum debitorem.... oportet necessario, quod personaliter citetur, et ei legatur et exprimatur dictum instrumentum et contenta in eo, et quod ei assignetur per dictam citationem certa dies, et per spatium octo dierum ad minus..... si alias dicta citatio facta fuerit, dictus creditor de dicta citatione et Defectu minime gaudere possit. Cod. Legum Normann. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 320: Nec tamen ex Defectu facto post visionem in hujusmodi querela absens vel Deficiens tenetur saisinam amittere.