Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEFLO

DEFLO, (DEFLARE) Quidquid in buccam venit effundere. S. Ambrosius Epist. ad Sabinum: Nobis autem quibus curae est senilem sermonem familiari usu ad unguem distinguere, et lento quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum nostro affigere stylo, ut non tam Deflare aliquid videamur, quam abscondere, neque alterum scribentem erubescamus. Sed ipsi nobis conscii, sine ullo arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis, ea ponderemus, quae scribimus. Deflare cibum Plinio, In eum flare.