Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEIS

DEIS, Genus mensae in Monasteriis. Vitae Abbatum S. Albani: Priore prandente ad magnam mensam, quam Deis appellamus. Additamenta ad Matth. Paris. pag. 148: Et sciendum quod non permittitur ciphus cum pede in Refectorio, nisi tantum in majori mensa, quam Deis appellamus. Mensa forte illa, cui ut honoratiori umbraculum, quod Dais dicimus, imminebat, quomodo Regum ac Procerum mensae tegi solent, ac etiam, ni fallor, Abbatum in Refectoriis Monasticis. Vide Dagus et Dasium.