Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DENARIUS

DENARIUS S. PETRI, Pecunia, quae ab Anglis quotanis Sedi Romanae pensitabatur, in Legibus Saxonicis Kanuti cap. 9. et Henrici I. cap. 11. et in Canonibus Saxonicis Edgari Reg. cap. 54. rom feoh, i. e. nummus Romanus; Romescot, in Legibus Edwardi Confess. cap. 10. et apud alios; Le Denier S. Pere, in Legibus Guillelmi Nothi vernaculis cap. 18. Denarii, quos Romae ad S. Petrum debemus, inquit Kanutus apud Radulfum de Diceto ann. 1031: Census B. Petri in Anglia, apud Hugonem Flaviniac. ann. 1101.

Inventar. MS. ann. 1366: Salvo per omnia Denario B. Petri, videlicet mille marchas sterlingorum annuatim percipiat (ecclesia Romana) in festo B. Michaelis vc. et in Pascha vc. marchas; vijc. pro regno Angliae et iijc. pro regno Hiberniae. Vide Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 827.

Hujus pensitationis auctorem Inam West-Saxonum faciunt Angli, Rob. de Monte Offam Merciae Regem. ann. 1116: Hic est Offa Rex, qui dedit Vicario B. Petri Romanae urbis Pontifici redditum statutum, quod vocatur Romescot, de singulis domibus regni sui in aeternum. Quod alii Inae et Offae, Will. Malmesburiensis lib. 2. Hist. cap. 2. et Bromptonus Ethelwolfo Regi tribuunt: Postea Romam abiit, et contulit Deo et B. Petro singulis annis de qualibet domo totius Angliae unum denarium, qui hodie Denarius S. Petri vulgariter appellatur, et ipsemet ob devotionem, quam erga Deum gesserat, purum denarium obtulit pura mente. Rem conciliat Polyd. Virgil. qui a tribus istis Regibus Denarium S. Petri vicissim concessum, eamque pensitationem, sua etiamnum aetate, hoc est, sub Henr. VIII. obtinuisse scribit. Exigebatur igitur in singulas domos. At Legibus Edw. cap. 10. et Guill. Nothi cap. 18. ab iis tantum, qui haberent 30. denariatas vivae pecuniae in domo sua.

A Denarii B. Petri pensitatione nemo fere erat immunis. Vitae Offae II. Regis, de Ecclesia S. Albani: Quae tanta libertate privilegiata refulget, ut ab Apostolica consuetudine et reditu, qui Romescot dicitur Anglice, Denarius S. Petri Latine, cum neque Rex, neque Archiepiscopus, vel Episcopus, vel Prior, aut quilibet de Regno, ab illius solutione sit immunis: ipsa quidem Ecclesia, quae Basilica S. Petri dicitur, sola quieta est. Eadem habet Matthaeus Westmonasteriensis ann. 704. Chartularium SS. Trinit. Cadomensis fol. 56: Unusquisque qui habet feminam debet dare unum Denarium S. Petri, et qui non habet unum obolum praeter francalanos.

Denarius S. Petro summonebatur in festo Apostolorum Petri et Pauli, et colligebatur in festo Vinculorum S. Petri, ut est in Canonibus Edgari cap. 54. in Legibus Kanuti cap. 9. Edwardi Regis cap. 10. et Henrici I. cap. 11. in Concilio AEnhamensi ann. 1009. cap. 11. etc. Colligebatur vero a Praelatis ipsis, ut liquet ex Innocent. III. lib. 16. Ep. 173.

Non tamen in tributum, licet ita appelletur a Malmesbur. lib. 2. cap. 2. sed in eleemosynam pensitabatur: unde Regis Eleemosyna nuncupatur in Legibus Edwardi cap. 10. Eleemosyna S. Petri, in Charta Paschalis PP. apud Eadm. lib. 5. Hist. Novor. pag. 113. Ita Joannes Rex Angliae apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 131. Matth. Paris ann. 1213. et Acher. Spicil. tom. 8. pag. 554. in Charta, qua Regnum Angliae Sedi Apostolicae subdit, Denarium S. Petri a tributo distinguit: Ad indicium autem hujus nostrae perpetuae obligationis et concessionis, volumus et stabilimus, ut de propriis et specialibus redditibus nostris praedictorum regnorum pro omni servitio et consuetudine, quae pro ipsis facere debemus, salvis per omnia Denariis B. Petri, Ecclesia Romana mille marcas esterlingorum percipiat annuatim, etc.

At quod gratuito primitus dabatur, postmodum Ecclesiastici patrimonii vicem obtinuit, Censusque Ecclesiae dictum est, ad cujus solutionem etiam adhibitae censurae Ecclesiasticae, ut est apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 173. et in Chronico Aulae regiae cap. 9. sed tantum ap certam summam, scilicet 200. lib. 26. sol. ab Episcopis colligendam hic census redactus est. Vide Prynneum in Libertatibus Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1171. Adde eumdem pag. 50.

Illius porro pensitationis annuae pars una in usus Romani Pontificis, altera in usus fratrum Ecclesiae Sanctae Mariae, quae vocatur Schola Anglorum, deferebatur, ut habet Epistola Alexandri II. PP. ad Willelm. Nothum apud Baron. ann. 1068. n. 2. Vide Lanfrancum Epist. 7. Ordericum Vital. lib. 3. pag. 465. Will. Malmesbur. pag. 75. Spelmannum in Romescot, Jo. Foxum lib. 4. pag. 371. Edit. 2. et infra in Romescot.

Denarius S. Petri non modo exactus in Anglia, sed et in caeteris ferme regnis;

In Gallia enim pensitatum, auctor est Gregorius VII. PP. lib. 8. Epist. ult.: Dicendum est autem omnibus Gallis, et per veram obedientiam praecipiendum, ut unaquaeque domus saltem unum Denarium annuatim solvant B. Petro, si eum recognoscunt Patrem et Pastorem suum more antiquo. Vide supra in voce Census.

In Polonia. Chronicon Aulae Regiae cap. 9: Hoc anno (1320.) Lokotto Dux Sandomeriae a Sede Apostolica obtinuit Coronam regalem Poloniae,... incoepitque statim Denarium S. Petri de unoquoque capite humano Sedi Apostolicae decimaliter solvere, qui antea longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de jure. Verumtamen quia Duces Silesiae hunc dare decimalem Denarium denegant Apostolico, ipsorum dominia usque hodie stant sub Ecclesiastico interdicto. Adde cap. 33. Epistola MS. Ducis Silesiae haeredis regni Poloniae ad Joannem PP. ann. 1323. ex Bibl. Regia: Denarium vero sancti Petri, licet modo insolito exigatur, ipsum tamen ego et fratres mei in signum obedientiae, qua sanctissimae paternitati vestrae et Apostolicae Sedi immediate nos recognoscimus esse subjectos, in omnibus terris et districtibus nostris solvi dudum mandavimus, etc. Charta alia ibidem: Super solutione census, qui Denarius Beati Petri nuncupatur in partibus Poloniae, etc. Vide Ditmarum lib. 6. et Gregor. VII. lib. 2. Epist. 7.

Inventar. MS. ann. 1366: Duae litterae... diversis sigillis sigillatae, continentes financiam per cives et incolas Culmenses ac Pomeraniae Wratislaviensis diocesis de Denario B. Petri pro arreragiis ecclesiae Romanae debitam... et constituerunt procuratores suos dicti incolae et cives, qui jurarent in animas eorum perpetuis temporibus solvere praefatum Denarium B. Petri Camerae Apostolicae in Quadragesima... Item transcriptum unius Instrumenti vij. sigillis sigillatum super solutione census, qui Denarius P. Petri nuncupatur, in partibus Poloniae, videlicet in civitate et diocesi Culmensis et terra Pomeraniae illius diocesis, quae cessaverat solvere dictum censum per aliquos annos. Anno 1335.

In Bohemia. Carolus IV. Imper. in Vita sua: Processi cum ipso versus Avenionem ad PP. Benedictum XII. ad concordandum cum eo de Denario S. Petri, qui datur in dioecesi Wratislaviensi.

In Lusitania etiam pensitatum, docet Bulla Alex. PP. III. ann. 1179. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 8: Ad indicium autem quod praescriptum regnum (Portugaliae) beati Petri juris existat, pro amplioris reverentiae argumento, statuisti duas marchas auri annis singulis nobis nostrisque successoribus persolvendas. Qua vero de causa istud regnum B. Petri juris existere ibi dicatur, declarat Cencius in lib. cens. eccl. Rom. ex Cod. reg. 4188: Adefonsus dux Portugalensis de tota terra sua, quam nunc habet et in futurum, Deo propitio, poterit adipisci, iiij. uncias: procedente vero tempore, ab Alexandro III. regio vocabulo insignitus idem Adefonsus, praescriptas iiij. uncias in duas marchas auri purissimi post Lateranense Concilium augmentavit.

Denarius S. Petri etiam vocabatur census annuus, qui ecclesiae S. Petri Corbeiensis solvebatur ab ejusdem hominibus. Charta ann. 1344. ex Chartul. 21. Corb.: Comme descors fust meu..... pour cause de unze livres Parisis ou environ de chens, cascun an deubs auxdits religieux à le cause de leurdite ville de Wailly vers Arras..... à deux termes: est assavoir le moittié au Dimenche prochain apres la Trinité, et l'autre moittié le Dimenche après la Toussains, et lesquels deniers sont appellés les Deniers saint Pierre, etc.