Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DENARIUS

DENARIUS, a dando (decem) dictus, quia pro decem nummis imputatur, Isidoro lib. 14. cap. 24. Primo Denarium decem asses valuisse notum est omnibus, deinde sexdecim, postea duodecim. Gloss. Sangerman. MS. num. 501: Denarius habet seliquas (siliquas) decem et octo. Denarius Romanus pendebat siliquas 24. ex Pitisco, quem consule. Denarius in Lege Alaman. tit. 6. § 3. est quarta pars tremissis et duodecima solidi: Saiga autem est quarta pars tremissis, hoc est, Denarius unus. Duae saigae duo Denarii dicuntur. Tremissus est tertia pars solidi, et sunt Denarii quatuor. Vide Legem Ripuar. tit. 36. § 12. et Capitul. lib. 3. cap. 30.

Denarius et Nummus prosmicue sumuntur in duabus Chartis Cluniacensibus sub S. Maiolo datis de eadem re. In priori quae est num. 234. habetur: Ita ut duodecim Denarios singulis annis in vestitura Monachis persolvamus; in posteriori vero n. 459: Ita ut duodecim Nummos, etc. Testamentum xii. saeculi: Dat tres solidos et unum Nummum; hoc est Denarium.

Denariorum Libra. Charta ann. 996. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 335. col. 1: Ut omni anno mihi dentur... duae Denariorum librae ante Domini Natale. Vide in Libra 3. Denariorum Marca, in Chart. Ravengirsburgensi ann. 1312. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 6. pag. 121. etc.

Ad Denarios Alicujus, Ejus sumptibus. Charta ann. 1284. in Chartul. Thenol. fol. 14. v°.: Dicebamus quod quotienscumque terrae existentes infra fines parrochiatuum dictarum villarum de Bomont et de novavilla de Bomont excolebantur ab habitantibus in dicta villa de S. Petri monte... cum carrucis, seu equis vel animalibus ipsorum habitantium,... vel ad Denarios eorumdem, etc. Charta qua Willelm. Comes Holland. se hominem ligium profitetur Johannis regis Angliae ap. Rymer. tom. 1. pag. 54: Veniam ad ipsum in Angliam ... ad defendendum terram suam, pro posse meo, ad Denarios Suos. Infra: Viginti et quinque milites ei mittam de terra mea usque in Angliam, ad custum meum, et a die, quo applicuerint in Angliam, servient domino regi, ad Denarios Ipsius.

Denarius Francicus, Nummus argenteus, cujus mentio in Lege Salica tit. 1. § 1. 2. tit. 2. § 1. 2. et alibi passim, ex qua quadraginta denarios solidum aureum Francicum aequasse docemur, quos ad 12. reduxerunt Pipinus et Carolus Magn. Vetus Agrimensor de Ponderibus: Juxta Gallos, vigesima pars unciae Denarius est, et 12. Denarii solidum reddunt. Charta ann. 849. apud Perardum pag. 146: Fisco auri Denarios tres componet. Vide Solidus, et Wendelinum in Glossario Salico. De Anglosaxonum Denariis, quorum tempore quatuor, Normannorum vero quinque solidum efficiebant vide Phillips. de Jur. Anglosaxon. not. 286. et Lappenb. Hist. Angl. tom. 1. pag. 627. not. 1.

Denarii AErei vel AEris. Aurelianus Imp. apud Pollionem: Philippeos minutulos quinquagenos, aeris Denarios centum. Hujusmodi denariorum sex millia solidum conficiebant. Senator lib. 1. Epist. 10: Sex millia Denariorum solidum esse voluerunt. Hesych.: Τὸ λεπτὸν, (denarius) ἑξαϰισχιλιοστόν ταλάντου, id est, solidi. Vide legem ult. Cod. Theod. de Suariis (14, 4.), et Novellam Theodosii et Valentiniani 25. De Denariis aereis inferioris aetatis, sic Eadmerus libro de Similitudinibus S. Anselmi cap. 90: Tria cuique bono insunt Denario, quae cuique bono inesse debent Monacho. Denarius quippe bonus puro ex aere, recto pondere, monetaque legitima debet constare, etc.

Denarius sumitur etiam pro minutiore moneta, uti apud nos hodie, et minimo nummo, apud Cassian. lib. 4. de Instit. Coenob. cap. 14: Praeter duo paxamacia, quae tribus vix Denariis ibidem distrahuntur. Apud Macrob. denarii in lusu puerorum ponuntur; et quae apud Marcum cap. 12. λεπτὰ δύο dicuntur, duo Denarii, δύο δηνάρια Lucae cap. 10. Ambrosio duo aera appellantur; unde conficitur ejusmodi denarios ex aereis fuisse. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 569: Patris tui satellites regale sic servant aerarium, ut vix unum tuis clientibus inde possis dare Denarium.

De variis Denariorum speciebus et eorum pretio agit Cangius in voce Moneta, Murator. Dissert. 28. Antiquit. Ital. med. aevi, Savin. in Append. 1. tom. 3. Histor. Jur. roman. med. temp.

Tertius Denarius, dicebatur Tertia pars emolumentorum e causis apud Comites provinciarum actis provenientium. Duae partes Regis, tertia pars erat Comitis, ex regio tamen privilegio, non cuivis Comiti concesso. Litterae Edwardi III. Regis Angl. pro Eubulone le Strangle ex uxore sua Comiti Lincoln. apud Kennetum Antiq. Ambrosden. ad ann. 1331: Concessimus... custodiam et wardam castri nostri de Lincoln. cum balliva ibidem et viginti libratas annui redditus cum pertin. pro Tertio Denario Comitatus Lincoln. Pactum Joannem Ducem Silesiae inter et Regem Bohemiae ann. 1330. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 552: Et si nos praedictam civitatem Lubin infra quadriennium continuum exsolvere poterimus, in hujusmodi exsolutionis subsidium, ipse Rex Tertium Denarium, nobis dare tenetur. Vide Advocatus, et Comes de tertio denario.

Denarius Dei, Qui datur in arrham emptionis. Dicitur autem Denarius Dei, quod in pios usus, non in venditoris commodum convertatur: ut habet Bulla Leonis X. ann. 1519. in Archivo Ecclesiae Macloviensis. Statuta Arelatens. MSS. art. 191: Denarius Dei, qui daretur in contractibus in honore Dei et candele S. Trophimi, distribuatur. Denier à Dieu, in Consuetudine Insulensi art. 50. 80. 81. 92. 160: Statuta Gildae Scoticae cap. 22. § 4: Si quis emerit haleces, vel alia mercimonia, et dederit Denarium Dei, vel aliquod argentum in arrhis. Statuta Massil. lib. 3. cap. 6: Postmodum palmata, vel Denarius Dei, vel arrhae factae seu datae inde fuerint, contractus ille, sive venditio ex tunc rata et firma habeatur, quantum ad eos inde contrahentes et eorum haeredes, ac si res ipsa fuerit ipsi emptori tradita, et pretium inde numeratum venditori. Rursum fit mentio de Arrha sive, ut vulgo dicitur, Denario Dei, in Statutis Avenion. lib. 1. rubr. 66. art. 1. Stobaeus cap. 42. refert ex Theophrasti libris, Thuriacos cum venditionem contrahebant exiguum nummum tradidisse tribus proximis vicinis memoriae et testimonii causa. Discimus ex causa in Senatu Parisiensi 1. die Aprilis ann. 1386. acta, Denarium Dei in manus Scribae a licitatoribus et emptoribus traditum fuisse. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Gottes-Pfennig, col. 743. Dicitur Denarius S. Spiritus, in codice Lubecensi primo Hachii cap. 72: Si quis Denarium S. Spiritus super contractu vel mercatione quamcumque excellente vel mediocri erogaverit, idem est ac si mercipotum exhibuerit vel dederit. Inde in Statut. Ripensib. antiq. cap. 79. et novis cap. 66. ap. Westphal. Monument. Cimbric. tom. 4. col. 2006. et 2015.

Denarius Appensus Chartae. Vetus Notitia ex Tabulario S. Laudi Andegav. fol. 84: Omnibus... notum sit, quod Raherus Augardis filius, ipse et mater sua dederunt Ecclesiae S. Laudi terram quandam, quae est trans rivulum juxta domum Chalopini, et facientes donum super altare posuerunt, accepta a Canonicis caritate, quam decuit. Postea vero Raherus partem praedictae terrae, Canonicis nescientibus, Chalopino tradidit, 4. Denarios census ab eo accepturus. Quod ubi cum eis contendere voluit, scilicet jus Ecclesiae recognoscens, 4. Denarios, quos injuste acceperat, in manu Normanni Decani in Claustro S. Laudi, reddidit videntibus Canonicis... Denarius autem, qui huic Cartulae dependet in testimonium, unus est ex illis 4. quos Raherum, reddidisse praemissum est. Vide Louvetum tom. 2. Hist. Bellovac. pag. 213. et in verbo Investitura.

Denarii Perforati in rei alicujus memoriam et testimonium asservati. Chartul. S. Petri Belvac. ch. 64: Lanscelinus... duos quoque solidos denariorum, et dimidium, quos eodem die de praedictis villis habuerat, ecclesiae B. Petri remisit, et eosdem Denarios perforari et perforatos in sacrario B. Petri recondi et reservari rogavit, ut posteris essent in testimonium redditionis. Alio sensu vide in Monetae Perforatae.

Quatuor Denarios super re, quam ut suam vindicabat, ponebat is coram judicibus, qui furto sibi ablatam contendebat, de quo ritu agunt Stabilimenta S. Ludovici lib. 2. cap. 12. 17.

Servus per Denarium Manumissus. Vide Manumissio per denarium.

Denariorum Quatuor super caput impositio, servitutis erat professio. Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. Ch. 159: Stephanus Gambacanis de Ferraria... abnegavit se esse servum S. Martini, et de hoc arramivit bellum contra nos. Intra terminum autem, quo bellum fieri debebat, recognovit se male egisse; venit in capitulum Majoris monasterii et dedit recognitionem suam, scilicet secundum consuetudinem imposuit super caput suum quatuor Denarios, et per illos tradidit se sancto Martino et monachis ejus. Vide Manumissio per denarium. Eadem ratione rei possessae abdicatio ejusdemque alteri, praesertim ecclesiae cessio significabatur. Charta circa finem 11. saec. in Reg. 3. Armor. gener. part. 1. pag. vj.: Haec suprascripta de silva confirmavit Jordanus filius ejus domno Fulcherio abbati et monasterio Stirpensi,... ponens super capud suum quatuor Denarios.

Denario capiti exulis occisi supposito ab interfectore, ex consuetudine Atrebatensi poena reus absolvitur. Vide supra Bannire in Bannum 1.

Denarius et Candela Caritatis, inter oblationes, quae Sacerdotibus fiunt, recensentur in Charta Manassis Episcopi Lingonensis ann. 1185. apud P. Roverium in Reomao pag. 218.

Denarii pro Crucibus Kalendarum Maii. Vide Cruces.

Denarii dati a nubentibus in foribus ecclesiae. Pactum inter decan. et paroch. S. Germ. ann. 1224. ex Chartul. episc. Paris. fol. 41. v°.: Item de Denariis, qui dantur a nubentibus in foribus ecclesiae, habebunt decanus et ejus successores medietatem, et presbyter parrochialis aliam medietatem.

Denarii qui dantur in confessionibus memorantur, in Charta Barthol. episc. Paris. ex Chartul. ejusd. ann. 1224. fol. 41. Vide supra Confessio 4.

Denarius Albus. Chronicon Cornelii Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 472: Nihilominus eodem anno (1450.) modius speltae mensurae Leodiensis vix vendebatur pro septem albis Denariis Flandriae, dictis Aydans, quorum viginti vix valent unum florenum Rhenensem. Vide, Albus et in Moneta.

Charta ann. 1211. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 6. fol. 103. v°. col. 2: Praedictae dominae xij. Denarios albos concessit quoad viveret annuatim, et post decessum ipsius haeredibns suis duos solidos ejusdem monetae.

Denarii alligati. Ordinatio Praepos. ad S. Sever. Erford. ann. 1121. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 50: In festo S. Mariae unicuique phaltinam unam quae valeat 30. Denarios et in fine illius duos Denarios Alligatos. Ubi Gudenus haec habet: Haec interpretari licet de modico pecuniae seu Denariis, qui in phaltinam, et in fine illius, subintellecto inferne, sive in phaltinae sutura, secundum mirabiles veterum mores alligari poterant. Et ex obsoleta isthac consuetudine derivari reor, quod etiamnum Bambergae canonicis et vicariis summae aedis, cuilibet bini distribuantur denarii, involuti linteolo filoque consuti.

Denarii Agnorum, Nummi vice agnorum praestationis exsoluti. Charta Wetflar. ann. 1261. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 700: Novem denarii in festo Penthecostes qui dicuntur Agnorum Denarii, duos denarios in Cathedra Petri qui dicuntur Piscium Denarii.

Denarius S. Andreae dictus, qui ad S. Andream de Villanova prope Avenionem pro mercibus extra regnum exsportandis solvebatur. Inquisit. ann. 1385. in Reg. 139. Chartoph. reg. ch. 133: Revam et Denarium sancti Andreae, tractam et alia jura regia de talibus exsolvi consueta non solvendo.

Denarii Areales, Census pro singulis areis advocato persolutus. Chart. Sigfrid. Episc. Hildes. ann. 1289. ap. Haltaus. in voce Vogt-Schillinge: In casis hortorum advocatiam et Denarios Areales habebimus, sicut in aliis areis ibi sitis. Denarii censuales supra dicuntur.

Denarius Aureus. Charta ann. 1071. in Chartul. Major. monast. pro pago Vindoc. ch. 94: Uxor sua Agathes, quae pro hoc habuit unum Denarium aureum. Alia A. abb. S. Medardi Suess. ann. 1205. ex Chartul. Campan. fol. 251. col. 2: Dicti milites et eorum haeredes imperpetuum ecclesiae nostrae singulis annis... xl. solidos Proviniensium monetae et unum Denarium auri reddent. Charta Adalber. Leod. episc. ann. 1124 in Chartul. Cluniac. ch. 401: Unum aureum Denarium Leodiensis monetae in Pascha ipsi fratres persolvant. Alia Joan. ducis Lothar. ann. 1283. in Suppl. ad Miraeum pag. 139. col. 1: Chacun an un Denier d'or, qui doit valoir trois sous Liegeois. Vide in Moneta.

Denarii Bannales. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Bann-Pfennige, col. 2195.

Denarii Boni apud Ansegis. lib. 4. cap. 110. in Edict. Pistens. cap. 21. etc. Vide Denarii meri.

Denarius Calefactus, fronti impressus eorum, qui denarios bonos et bene pensantes rejiciebant. Capitula Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiac. ann. 861.: Habeat missus reipublicae in civitatibus, et in mercatis, Denarium sic affectatum, et deprehensum in fronte Denario calefacto salvis venis taliter coquat, ut ipse homo et caeteri castigentur, et homo non pereat, et videntibus castigationis signum ostendat.

Denarii de Carne. Conrad. Archiep. Mogunt. Ordinatio Scholastica ann. 1189. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 294: De quibus (scolaribus, magister) non vult habere curam vestiendi, dummodo sunt adulti Denarios omnes de Carne magister recipiet, et de pisce. Refectiones, porcos de nativitate et Denarios qui dantur ad supplementum panis magister retineat. Alios vero Denarios de vestibus scolares recipiant.

Denarii Censuales. Vide Denarii Areales.

Denarius Cerae pro Denariata Cerae in Chart. Murbac. ann. 801. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 60.

Denarius Complicatus ex voto ad Tumbam Sancti oblatus, apud Radulfum in Miraculis S. Richardi Episcopi Cicestrensis num. 4.

Denarii Consolationum. Vide supra Consolatio 3.

Denarius Cruentus, Sanguinolentus, Mulcta, quae ob effusum sanguinem exigitur. Jura advocatiae eccl. Aquilej. ann. 1202. inter Monum. ejusd. cap. 66. col. 648: Cruentum Denarium habebat (advocatus) a patriarcha, quem similiter dividebat. Charta Ottonis IV. imper. ann. 1210. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1561: Ducatum Forijulii, cum omni jure et pertinentiis suis, et sanguinolentum Denarium, scilicet feritas, plagas, vulnera, homicidia... sibi et successoribus ejus (patriarchae Aquilejensis) in perpetuum... confirmamus. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Blutig. col. 176.

Denarius Dominicalis, Qui parocho qualibet die dominica pensitatur. Arest. ann. 1407. in vol. 11. arestor. parlam. Paris. ad 23. Jun.: Cum habitantes patriae Andegaviae,... ratione sepulturarum et funeralium,... ad solvendum qualibet die Dominica cujuslibet anni suo curato unum denarium Turonensem... fuissent condemnati; et deinde eo quod supradicti habitantes dictum Denarium Dominicalem solvere recusaverant, etc. Vide Denarius de Palma.

Denarii elemosinares. Vide Denarii de Carne. Denarii Elemosinares non spectantes ad mensam, dicuntur in chart. ann. 1190. ibid. pag. 298.

Denarius Feodi, quem quis percipit annuatim ratione feodi. Willelmus Faber sex solidos currentis monetae ad med. XLoe. Ad Natale Domini tres capones et tres denarios. Ad Pascha lx. ova et tres Denarios Feodi, in quadam veteri Charta.

Denarius Focorum, Census qui pro singulis focis seu domibus quotannis a domino feudali exigitur; nisi sit praestatio sive census species, Dominica prima Quadragesimae exsolvenda. Vide infra Dies focorum. Charta ann. 1309. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 321. r°. col. 2: Petebant etiam sibi restitui Denarios focorum episcopo Claromontensi consuetos persolvi per dictum regaliatorem perceptos. Vide Foagium I.

Denarius Fortis, cujus materia purior erat. Tales erant Denarii Parisienses, quocirca etiam Regales appellati. Vide Moneta fortis.

Denarius Francicus. Vide supra.

Denarius Frisonicus, in Addit. ad Leg. Frison. tit. 3. § 44.

Denarius Grossus Argenti. Charta ann. 1349. in Reg. 78. Chartoph. reg. ch. 273: Item unum Denarium grossum argenti cugni beati Ludovici, quod dant... pro quadam boria. Vide in Moneta.

Denarii Imperiales in Henric. VII. Imperat. Edicto de Moneta Italiae ann. 1311. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 517.

Denarii Leves, in Charta ann. 1237. in Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 545. Vide Moneta Debilis.

Denarius Lucosus, Qui presbytero pro administratione Sacramentorum in extremis offertur. Pactum inter monachos S. Crucis Burdegal. et presbyt. eccl. paroch. S. Mich. ann. 1316. ex Tabul. ejusd. monast.: Assignarunt eidem vicario... illos Denarios, qui Lucosi vulgariter in dicta ecclesia appellantur, videlicet pro labore administrationis sanctae Eucharistiae et Extremae unctionis, quos de jure, vel laudabili et pia consuetudine in dicta ecclesia est praestare hactenus consuetum. De nummo etiam, qui lucosus vulgariter appellatur, partes praefatae taliter convenerunt, ut illum solus percipiat capellanus, in Charta Guil. archiep. Burdegal. ann. 1225. ex eod. Tabul. Vide Denaria Sacramentorum.

Denarius Masculus, Idem qui fortis. Annal. Bened. tom. 5. pag. 13. ad ann. 1068: Statutum est ut Loratorii homines pro multa decem libras Denariorum Turonensium Masculorum, id est, fortium Hugoni persolverent.

Denarii Meri et bene pensantes, in lege Longob. lib. 3. tit. 28. Ludov. Pii 26. e Capitul. ejusd. Baluz. ann. 819. Pertz. ann. 817. cap. 18. et in Capitulis Caroli C. tit. 28. Edict. in Carisiac. ann. 861. tit. 31. Edict. Pistens. ann. 864. § 8. 10. Synodus Francoford. cap. 5: De Denariis, si mero sunt argento, et pleniter pensantes. In Visione S. Baronti n. 13:, , Solidus bene pensatus, pro bene pensans: Et sic per singulos menses in anni circulo in unumquemque mensem unum solidum in manu pauperis mitte bene pensatum. Vide Merus.

Denarius Mixtus opponitur Mero, in Capitulis Caroli C. tit. 31. § 13.

Denarii numerales. Vide Denarii Ponderis.

Denarius de Palma. Charta Prioris S. Fromondi in Chartulario ejusdem loci pag. penult. Gaufrido Clerico conceditur Vicaria S. Fromondi: Donando et victum suum honorabiliter nobiscum, et xl. sol. usualis monetae ad se vestiendum... et Denarium de Palma, et praebendam suo palefrido. Ejusdem Vicariae redditus ibidem recensentur in Litteris Episcopi Constantiensis iisdem fere verbis: habebit cum eis victum suum competenter, et ad vestes sibi emendas xl. sol. Andegav... et Denarium singulis diebus Dominicis ecclesiastica consuetudine offerendum... et palafrido suo necessaria. Erat itaque Denarius de Palma ille, qui singulis diebus Dominicis a fidelibus offerebatur. Cur autem dictus de Palma, non conjicio: nisi forte sic dictus fuerit, quod in manum seu palmam traderetur. Vide supra Denarius Dominicalis.

Denarii ad supplementum panis. Vide Denarii de Carne.

Denarii Paratarum, in Codice MS. reddituum Episcopatus Autissiod. ii sunt, quos exsolvere debebant Ecclesiarum ruralium Presbyteri, cum dioecesim suam visitabat Episcopus. Vide Paratae.

Denarius Paratus, id est, Numeratus. Charta ann. 1288. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 507: Pro hujusmodi quidem libertate... praetacti burgenses nobis dederunt centum talenta, et quatuor talenta Denariorum Brandenburgensium paratorum, Vide Paratus 2.

Denarii Parisiensis, in Charta Philippi I. Regis Franc. ann. 1060. apud Doubletum in Hist. Sandionysiana cap. 12. Vide Moneta, ubi variae Denariorum species indicantur.

Denarius Parisiensis qui in ecclesia Autissiodorensi appellabatur, docent Statuta ann. 1553. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 219. col. 1: Item quilibet canonicus volens luerari Denarium, vocatum Parisiensem, qui est affectus residentibus solum, in festis Purificationis et Magdalenes cujuslibet anni, debet residere per tres menses cum uno die ad minus.

Denarii Paschales, qui dicti fuerint colligere licet ex Alexandro III. PP. in Appendice ad Concilium Lateranense III. part. 2. cap. 9: Et inter caetera Denarios Chrismatis ab eis pro voluntate vestra in salutis vestrae periculum extorquere praesumitis: hujusmodi exactionem, ut eam liberius videamini exigere, quandoque consuetudinem Episcopalem, quandoque Synodalia, quandoque Denarios Paschales appellantes. Vide Synodaticum.

Deniers de Pelices, in Aresto ann. 1344. in Probat. Hist. Ecclesiae S. Aniani Aurelian. pag. 105. Vide Pellicia.

Denarii Pentecostales, Qui ad festum Pentecostes solvebantur. Bulla Innoc. III. PP. ann. 1214. ad Guil. episc. Autiss.: Tres (matricularios) ordinasti... illis certis redditibus ab ecclesiis de Vermentone et Bitriaci, et Denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis de voluntate et assensu Autissiodorensis capituli assignatis. Vide infra Nummi Pentecostales in Nummus.

Denarii piscium. Vide Denarii Agnorum et Denarii de Carne.

Denarii dicti Placita Natalis et Paschae, quod iis temporibus ex pacto solvebantur. Charta ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 129: Derrechief lvj. Deniers, que l'en dit les plaiz de Noel et de Pasques, que plusieurs personnes doivent par an pour raison de sept pieces de vignes.

Denarius e Poesa. Vide Pogesia.

Denarii appellati Les poissons de morz, in Charta Ludov. comit. Nivern. ann. 1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. 3: Item Deniers deus à Cone, appelez les poissons de morz, prisiez dix sols Tournois de rente chascun an; et sont paié chascun an le jour des brandons.

Denarii Ponderis, et Denarii Numerales, in Statutis Davidis II. Regis Scotiae cap. 46. § 2. 3. 4. 5. 6. Statutum Edwardi I. Regis Angliae, de Compositione mensurarum, apud Spelmannum: Denarius Angliae, qui nominatur Sterlingus; rotundus, sine tonsura, ponderabit 32. grana frumenti in medio spicae, et 30. denarii faciunt unciam, et 12. unciae faciunt libram.

Denarii Praesentiarum, Qui praesentibus divino officio distribuuntur. Vide supra Consolatio 3.

Denarii Regales, Census regalis, fisco regio praestandus. Privileg. Comit. Holsat. in Staphorsti Histor. Eccles. Hamburg. pag. 616: Isti nobiles vendiderunt... duas partes decimae cum omni judicio majori, videlicet colli et manus, et minori, videlicet aliorum excessuum, et nihilominus cum Denariis Regalibus, qui vulgariter Konigs-pfennige appellantur. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Koenigszins, col. 1116.

Denarii Rhedarii, qui ex rhedis seu aratris percipiuntur. Chron. Danic. ad ann. 1249. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 30: Rex Ericus contulit totam Daniam ad Denarios rhedarios sive arratreleff, et veniens in Scaniam idem petens et fugatus est a rusticis cum multa strage suorum.

Denaria Sacramentorum, f. iidem denarii, qui singulis offerebantur Dominicis, ideoque Sacramentorum dicti, quod tempore sacrosancti Missae sacrificii pro excellentia interdum nude appellati Sacramentum, a fidelibus offerrentur. Annal. Bened. tom. 4. pag. 466. n. 80. ad annum 1045. ex Charta Oderici Vindocin. Abb. pro Goffrido Presbytero, cui Maziaci Ecclesiae Presbyteratum tenendum concedit, sicut prius habuerat: Baptisterium totum, benedictionem viri et mulieris, offerendam quoque feminae tempore purificationis ad Missam venientis, confessiones omnes, infirmorum visitationes, et agenda mortuorum; praeterea Denaria Sacramentorum, et de signis sonandis. Erit forte qui tria haec postrema referat ad Defunctos, adeo ut Agenda mortuorum sint Oblationes pro funeribus faciendis, Denaria Sacramentorum pro Missis Defunctorum celebrandis, et signa sonanda Fructus ad Curionem redeuntes, cum campanae pulsantur pro mortuis. Vel forte brevius Denaria Sacramentorum sunt omnes fidelium oblationes Presbyteris Sacramenta quaevis administrantibus faciendae.

Denarius Sancti Spiritus. Vide Denarius Dei.

Denarius Sanguinolentus. Vide supra Denarius Cruentus.

Denarius Secretalis, qui sacerdoti datur, ut inter Missae secreta pro offerente oret. Charta ann. 1327. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonst. col. 449: Unam etiam ecclesia nostra portionem habebit in Denariis secretalibus, quos ipsis praebendariis ad manus dari contigerit, antequam aliquibus sacerdotalibus ad Missam spectantibus induantur.

Denarii Senatus, Iidem qui Romani, ni fallor. Charta ann. 1198. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 443: Et si ego Ricardus per me et meos nepotes omnia supradicta attendere noluero, vobis vestrisque successoribus poenam centum librarum Denariorum Senatus componere promitto. Alia ann. 1234. apud Cencium inter Census eccl. Rom.: Confessus est se recepisse ab eodem triginta libras Denariorum Senatus. Vide supra Augustarius.

Denarius Streloique, pro Denarius Sterlingus. Charta Caroli Reg. Fr. ann. 1324. qua confirmat Chartam Henrici Reg. Angl. in Hist. Harcur. tom. 3. pag. 40: Habuerunt tres marcas argenti et dimidiam et viginti octo Denarios Streloique. Vide Esterlingus.

Denarii Synodales, Praestationes Archidiacono vel ei qui synodo praesidebat debitae. Charta civitat. Montis Heresburg. ann. 1229. ap. Fürstenberg. Monument. Paderborn. pag. 97: Archidiaconum... cum omni jure admisimus, duabus tamen articulis non de jure sed de benignitate et gratia archidiaconi exceptis, quod nec Denarios vel obulos Synodales persolvemus, et quod, etc. Alia ann. 1247. ibid. pag. 99: Praepositus ejusdem loci nomine abbatis et conventus Corbegensis Denarios Synodales tantum de habitatoribus Montis colliget annuatim... de quibus Synodalibus Denariis praepositus idem sex solidos graves archidiacono... persolvet.

Denarius, dictus Tourne, Qui, ut opinor, in pretii supplementum vel in tornum seu compensationem solvitur, Gall. Denier de retour. Lit. remiss. ann. 1368. in Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 589: Jehan de Lilliers dist au suppliant et audit Gillet son compaignon que il paieroient tout l'escot;... et lors respondi ledit suppliant que il n'y estoit pas tenuz, mais voulentiers paieroient le Denier tourne, se il y estoit. Vide infra Tornare 2.

Denarii de Vestibus. Vide Denarii de Carne. In Willegis. Archiep. Moguntin. chart. ann. 976. ap. eundem Guden. tom. 1. Cod. Diplom. pag. 356. dicuntur Denarii ad vestitum pertinentes.

Denarii de Vicecomitatibus, Qui vicecomiti seu viario debentur. Charta Rob. comit. Augi ann. 1059. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 14: Item in Ulterioris-portu et in Augo oppido decimam Denariorum de vicecomitatibus. Vide in Vicecomes.

Denarius Vini, ut supra Denariata vini. Lit. remiss. ann. 1415. in Reg. 169. Chartoph. reg. ch. 20: Ipsi Johanni portati fuerunt Denarius vini, panis et nuces.

Denarii Votivales. Chart. Senat. Middenwald. ann. 1394. in Gerck. Fragm. March. part. 2. pag. 87: Presbyter autem dictae capellae omnes oblaciones et Denarios Votivales et jus parchiae contingentia ipso praeposito... debeat praesentare.

Denarii dicti Waris, id est, Boni, legitimi. Charta ann. 1340. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 391: La somme de six vins et douze livres Parisis de Deniers Waris. Alia ann. 1393. in Reg. 145. ch. 500: La somme de cent francs royaux, frans Deniers et Waris. Vide Vara 4.