Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEPOSITIO

DEPOSITIO, Poena Ecclesiastica, qua rei Clerici e suo gradu ejiciuntur, mitior degradatione. Vita Ludovici Pii ann. 818: Episcopos porro hac constrictos immanitate ab Episcopis reliquis Depositos, Monasteriis mancipavit. Regiam Majest. lib. 2. cap. 13. ยง 14. de servo Clerico: Et si judicio reddi debeat, Deponendus est, vel degradandus, antequam reddatur. Vide Gualterum in Tabulis Siculis pag. 40. 41. etc. et supra Degradatio post Degradare.