Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEPOSITIO

DEPOSITIO,² Dies obitus, quo mortuus terrae mandatur, in terram deponitur, vel quo quis vitam deponit: cujus appellationis causam fuse explicat S. Ambrosius Serm. 70. Vetus Inscript. Eborae apud Resendium: Depositio Pauli, famulus Dei vixit annos l. et uno, requievit in pace d. iii. Id. Martias era dlxxxii. Hariulfus lib. 4. Chron. Centul. cap. 21: Angelrannus, qui patri succedebat, in die Depositionis ejusdem patris sui jam dictam villam Sancto contradidit. In Charta donationis, quae sequitur: Quod pater meus, Comes scilicet Hugo, adhuc vivens, sed diem mortis extremum trahens, pro suo remedio animae villam... S. Richario tradidit. Passim in Martyrologio, quod D. Hieronymi titulo circumfertur, et aliis. Hinc

Depositio, pro die obitus anniversario. Joannes Episcopus Abrincensis de Offic. Eccl.: Sunt quaedam Ecclesiae, in quibus exceptis Depositionibus solum per Kalendas mensium Missae festive celebrantur Mortuorum. Occurrit mox rursum.

Proprie autem usurpatur haec vox de festo sancti Joannis Evangelistae, quod vulgo appellatur Depositio, quia locum sepulturae vivus intravit, et ita seipsum deposuit. Ita Durandus lib. 7. cap. 1. n. 19.

Depositus, Mortuus, vel certe humo mandatus. Inscriptio Romae: Hic jacet... Deposita iii Kalend. Decemb. Alia Mediolani: C. Celio bene merenti, qui vixit annos p. m. xxxv. et Depositus est xiv. Kal. Novembres, etc. Passim in Monumentis Christianis apud Gruterum pag. 832. 3. 1051. 1. 2. 9. 1052. 9. 10. 1054. 1. Sirmondum in Epitaph. Ennodii, et aliorum, in Notis ad Epist. ejusdem Ennodii lib. 6. Epist. 6. ad Epigr. 8. 79. etc. apud Laurent. Schraderum in Monument. Ital. pag. 91. 6. Ughellum tom. 4. pag. 596. tom. 5. pag. 287. 284. etc. Gualterum in Tabulis Siculis pag. 40. 41. etc.