Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEPOSITIO

DEPOSITIO,⁴ Emporium, ubi jure privilegii vectores per aliquot dies merces deponere et venales habere cogebantur. Vide Stapula 1. Privileg. Civit. Stettin. ann. 1283. ap. Haltaus. Glossar. German. col. 1417. voce Niederlage: Omnia bona qualiacumque fuerint, quae de partibus superioribus Oderam descendendo, vel de partibus inferioribus Oderam ascendendo ad ipsam nostram civitatem Stettin ducuntur, ipsa in civitate debent deponi et servare ibidem Depositionem. Plura apud Haltausium l. l.