Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DEXTRI

DEXTRI, Papias: Dextri dicuntur passus mensurandi apud quosdam. Quadratum est apud Massilienses constans quindecim palmis. Memoratur haec mensura in Statutis ejusdem urbis lib. 1. cap. 52. Florentius in Vita S. Felicis: A loco illo usque ad castrum Thoringum habentur Dextri ducenti. Tabular. Aganonis, seu Ecclesiae Carnotensis: Est autem ipsa area... habens in longum perticas 33. et in uno capite pert. 8. et Dextrum unum. In altro vero capite pert. 7. et Dextrum unum. Vide Gerard. Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 173. § 163. Tabularium Abbatiae Conchensis in Ruthenis Ch. 339: Consortes pro uno fronte Archimbaldus, et Dextros sexdecim: et de alio fronte Lautardus, et Dextros sexdecim, pro uno latus Aldoardus, et Dextros 21. et de alio latus via publica, et Dextros 21. Formula Lindenbrogiana 140: Terra habet in longo Dextros tantos, et in lato Dextros tantos. Vetus Charta apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 418: Et per longitudinem usque in Paternum, sint decem millia Destri. Adde Polypt. Irmin. Br. 9. sect. 247. 248. pag. 109. Hinc emendanda Vita S. Memii Catalaunensis apud Bosquetum: Per desertum ambulaverunt, et Dextros 40. millia quingentos pervenerunt, etc. Perperam dextras editum.

Dextra tamen etiam habetur in Charta anni 979. ex Archivo S. Victoris Massil. n. 13. Armar. Avenion: Condamina una quae habet pro longo Dextras de ambos latus 238. et in quacunque fronte Dextras 130.

Dextrum. Statuta Arelat. MSS. art. 82: Item statuimus, quod canne et alne et Dextrum de ferro in palatio Communis et caudentur (cudantur) et forme cayronorum et tegularum ibidem fiant... Dextrum quo mensurabitur et cayroni et tegulae fiant secundum formam eorum, que erunt in palatio Communis. Versio Gallica anni 1616. habet: Seront faites et mises des cannes, aulnes, Arpents ou Dextres en l'hotel de ville, etc. ubi Arpenta Dextri dicuntur, quod utantur Dextris ad arpenta mensuranda. Statuta Avenion.: Canna, alna et Dextrum sint de ferro et sint clavata in muro Ecclesiae S. Petri, etc.

Dextres, Catalanis: Libellus Catalanicus MS. de Batallia facienda: Lo camp do esser cayre, e deu aver de cascun cayre 25. Dextres, et cascun dels Destres 25. deu aver 12. palms de cana de Barchinona, e deu esser ab pals en gir, e ab rests be enrestats, e clavats, e deu esser pla e egual, e no pedregos, ans si pere hy hales ne deu hom gitar. Dextres in Consuetudine Hannoniae cap. 103. ubi de Piscatione in fluviis: Que aucuns ne tendent à la repentise du sacq de son compagnon à soissante Destres prés.

Nostris etiam Dextre. Charta ann. 1022. ex Tabul. Massil: Dono modo decem Dextros, qui sunt in loco qui dicitur Costa. Dono decem dextros vineae in villa Cathedra, in alia ann. 1040. ex eod. Tabul. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 100: En lequel espace puet avoir six Dextres ou environ. Diestre, apud Monstrelet. 2. vol. fol. 76. v°.

Dextrorum praesertim appellatione donantur Ecclesiarum atque adeo locorum, qui aliqua immunitate aut asyli jure gaudent, definita legibus circa eos spatia, quae fere semper 30. passuum esse dicuntur. Ὅροι σεπτότατοι, apud Nilum lib. 2. Epist. 178. ὃροι παῤῥησίας, apud Theodor. Lector. lib. 2. ἀσυλία τῶν ὅρων, apud Cyrillum Scythopolitanum in S. Joanne Silentiario num. 4. Charta Rudesindi Dumiensis Episcopi aera 930. apud Antonium de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti tom. 5. pag. 424: Cum duabus in ea fundatis Ecclesiis, sanctum Petrum et S. Vincentium, cum earum ambitu Dextros. Alia Bermundi II. Regis aerae 1030. ibid. pag. 439: Et insuper intra ipsos Dextros non habeant licentiam ingrediendi in eis, non sagiones de Rege, non de Pontifice, etc. Infra: Et in ipsos Dextros de isto Monasterio, qui illos diripuerit, peitet in duplo. Concil. Compostell. ann. 1031: In omni Ecclesia infra lxxii. Dexteros nullus laicus vel mulier nec refuganus sortem habeant. Concilium Coyacense in dioecesi Ovetensi ann. 1050. can. 3: Intra etiam Dextros Ecclesiae Laici uxorati non habitent, nec jura possideant. Cap. 12: Praecipimus, ut si quilibet homo pro quacunque culpa ad Ecclesiam confugerit, non sit ausus aliquis eum inde violenter abstrahere, nec persequi intra Dextros Ecclesiae qui sunt triginta passus, etc. Concilium Sanctaegidianum ann. 1056. can. 2: Ut nemo infra terminum triginta Dextrorum circa Ecclesias positum quicquam capere praesumat, etc.

Ita 30. passus definiuntur extra aedium sacrarum ambitum, intra quos immunitas, seu pax Ecclesiae, vel asyli jus constituitur, in Concilio Helenensi ann. 1027. Narbonensi ann. 1054. can. 11. Helenensi ann. 1065. et in Jure Christiano Danico cap. 8. apud Janum Dolmerum ejus interpretem. Tabularium Abbatiae Conchensis in Ruthenis Ch. 93: Promitto Deo et B. Petro, ad damnum alicujus 30. passus Ecclesiasticos circa hanc Ecclesiam B. Petri non infringam, neque aliqua persona pro mea voluntate, etc. Ubi notandi passus Ecclesiastici. At in Decreto Nicolai II. PP. ann. 1059. majus spatium adscribitur majoribus Ecclesiis, hoc est, Cathedralibus: De Confiniis Coemiteriorum, sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus ita: ut major Ecclesia per circuitum 60. passus habeat; capellae vero, sive minores Ecclesiae 30. Qui autem confinium eorum infringere tentaverit, vel personam hominis, aut bona ejus inde abstraxerit, nisi publicus latro fuerit, quousque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur. Hujusce discriminis exemplum habemus in Charta Petri Senecensis Episc. pro Monasterio S. Victoris Massil. ann. 1089. inter Instrument. tom. 3. Gall. Christ. col. 197. et 198: Item confirmo ibi alias tres Ecclesias, quae ibi sunt, videlicet S. Johannis et S. Petri Apostoli et S. Laurentii... et confirmo ibi in circuitu earum Ecclesiarum Cimiterium de lx. passibus ecclesiasticis... Item confirmo ibi Ecclesiam S. Petri de Bagarris, simul cum ipso Cimiterio de xxx. passibus... Item confirmo ibi ipsam Ecclesiam S. Martini de Alons cum suo Cimiterio in circuitu ipsius Ecclesiae de xxx. passibus ecclesiasticis. Hic cernere est tribus Ecclesiis non Cathedralibus spatium lx. passuum attribui: majoris igitur Ecclesiae nomine non solas Cathedrales intellexisse videtur Nicolaus II. in allato Decreto. In Constitut. Honorii et Theodosii, edita a Sirmondo in Appendice. Cod. Theod. de cujus fide, ut et caeterarum hic editarum, subdubitant viri docti, ejusmodi Ecclesiarum immunitas, quinquaginta passibus ultra Basilicae fores definitur. Quibus addenda, quae habentur in Decretione Chlotarii II. Regis cap. 13: Nullus latronem, vel quemlibet culpabilem... de atrio Ecclesiae extrahere praesumat. Quod si sunt Ecclesiae, quibus atria clausa non sint, ab utraque parte parietum terrae spatium arpennis pro atrio observetur. Cur autem dextri, seu a legibus extra templa ipsa definita sint ἀσυλίας spatia, rationem prodit lex 4. Cod. Th. de His, qui ad Eccles. Confugiunt (9, 45.): Ne in ipso Dei templo et sacrosanctis altaribus confugientium quemquam mane vel vespere cubare vel pernoctare liceat, ipsis hoc Clericis religionis causa vetantibus, ipsis, qui confugiunt, pietatis ratione servantibus.

Ut porro Dextri sumuntur pro Ecclesiae exteriori parte, quae immunitate et jure asyli gaudet: ita Dex, pro Banleuca, seu districtu urbis vel oppidi, qui eadem, qua urbes et oppida immunitate fruitur, passim usurpant Occitani, voce pariter a dextris formata. Fori Beneharn. seu Morlan. art. 8: Et non debet exire bellum extra Dex villae. Consuetudines Tolosae part. 1: Infra Dex seu terminos Tolosae. Occurrit ibi non semel, et in veteri Charta apud Catellum in Comitib. Tolos. pag. 382. Ita etiam haec vox scribitur in Consuetudine Solensi tit. 29. art. 7. Dects, in Consuetud. Bayonensi tit. 4. art. 17. Dec, Goudelino, Decxs, in Charta vernac. Gastonis Vicecom. Beneharn. apud Marcam lib. 5. cap. 1. n. 4: Et toutes las autres herestats, qui sont dens los vostres Decxs. Decium, in Charta ann. 1369. pro Montalbano apud Galland. in lib. de Franco alodio pag. 189.

At Catellus in Historia Tolosana pag. 194. Dex terminos Tolosae, seu urbium, a crucibus, quae limitum vice sunt, appellatos putat, quod crux figuram decimi numeri, X. effingat, qui Dex Occitanis dicitur. Quod si ita est, multo probabilius videtur, si non a Dextris, certe a Decussi, qui et Decus dicitur Gromaticis, etymon arcessendum. Nam lapidibus aut arboribus decus seu decussis appositus termini ac limitis vicem praestabat. Huic etymo non parum suffragatur vox ipsa Decus, quae eadem notione pluries occurrit in Consuetudinibus MSS. Augustae Ausciorum ann. 1301. Sic art. 46: Item consuetudo est ibidem, quod si aliquis occidit injuste aliquem, quod si inveniatur in villa, vel intra Decos ville, interficiens praedictus possit a quocumque capi et ad dominum Comitem captus duci. Et art. 78: Item consuetudo est ibidem, quod porci non intrent prata neque casalia, neque vineas in aliquo tempore anni infra Decos civitatis predicte. Rursum occurrit art. 79. et 85. Aliud de vocis origine conjicit D. de Lauriere in suo juris Gallici Glossario. Quemadmodum, inquit, Banleucae Andegavensis urbis aliaeque Pictaviensis provinciae Quintae a Quinto milliario, Bituricensis Septenae a Septimo milliario dictae sunt, ita forte Dex a Decimo milliario dictum est. Alia refertur ibidem Brodelli conjectura ducta ex ejus Commentario ad articulum 86. Consuetudinis Paris. num. 28. Vide Deci suo loco, Decuria, et Salvitas.