Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIACONUS

DIACONUS, Dignitas Ecclesiastica. S. Cyprianus Epist. 65: Meminisse autem Diaconi debent, quoniam Apostolos, id est, Episcopos et Praepositos Dominus elegit: Diaconos autem post ascensum Domini in coelos Apostoli sibi constituerunt Episcopatus sui, et Ecclesiae suae ministros. Apud S. Ignatium in Epist. ad Trallianos, dicuntur etiam ministri Episcoporum. Clemens PP. lib. 2. Constit. Apost. cap. 4. Diaconos vocat Episcopi auditum, oculum, os, cor et animam.

Diaconorum officium praesertim erat, Evangelium legere ac recitare in sacris Liturgiis. Ita Clemens lib. 5. cap. 61. Sacramentar. Gregorii, Ordo Romanus, Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 12. Canones Saxonici AElfrici ad Vulfinum Episc. can. 16. Lex Aleman. cap. 14. Regino ann. 870. Vide S. August. quaest. Ex utroque mixt. q. 101. Consecratam a Sacerdote Eucharistiam fidelibus porrigere. Ita Justinus Apol. 2. Cyprian. lib. de Lapsis, Isidor. lib. 2. de Eccl. offic. cap. 28. Canones AElfrici cap. 16. Alcuinus lib. de Divin. offic. cap. de Tonsura Clericor. Canones Hibern. lib. 3. cap. 8. etc. Epistola ad Praesidium Diacon. de Cereo Paschali tom. 9. Operum S. Hieronymi, etc. quod vetitum Subdiaconis in Concilio Laodiceno can. 25. atque adeo ipsis Diaconis praesente Presbytero, nisi id exigat necessitas in Concilio Carthag. IV. can. 48. et in Canonib. Hibern. lib. 3. cap. 8. ubi praesente restituendum, pro praestante. In libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 42. Diaconus, non Eucharistiam, sed calicem communicantibus porrigit: Singuli quique postquam de manu Sacerdotis corpus Domini sumpserint, divertant ad sinistram altaris, ibique ipsis Diaconus de calice subministrabit, ita ut ipse dextra manu calicem teneat et sinistram mento eorum supponat. Ita etiam in Usibus antiquis Ord. Cisterc. cap. 103. Vita S. Amatoris Episcopi MS: Accessit ad beatissimum Amatorem, tunc Diaconum, qui sacratissimum calicem in vitam aeternam populis porrigebat. Quidam volunt, olim obtulisse Diaconos ex S. Ambrosio lib. 1. Offic. cap. 41. ubi de S. Laurentio: Experire certe, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem. Ubi consecratio Dominici sanguinis accipi potest pro sanguine consecrato, quem fidelibus porrigebant, tametsi consecrationem olim praesumpsisse colligitur ex Concilio Arelatensi 1. cap. 15. et Ancyrano cap. 11. in quibus offerre vetantur. Sed et plebes rexisse dicuntur in Concilio Eliberit. can. 77. et apud Gregor. Turon. de Gloria confessor. cap. 30.

Eorum voce communis oratio indicebatur, ut est apud Anonymum Epist. 21. de celebrat. Paschae tom. 9. Operum S. Hieronymi.

De caeteris officiis Diaconorum, vide Acta Apost. cap. 6. 7. 8. S. Ignat. Epist. 7. cap. 12. Clement. lib. 2. cap. 61. Dionys. lib. 3. Hierarch. Hieronym. lib. 14. in Ezechiel. cap. 48. Librum de 7. Ordin. Eccles. cap. de quinto Gradu Eccles. inter Opera Hieronymi tom. 9. Rabanum lib. 1. de Inst. Cleric. cap. 7. Gillebertum Lunicens. Episc. de Usu Ecclesiastico, Honor. Augustod. lib. 1. cap. 180. Ivonem Carnot. Serm. 2. de Reb. Eccles. Paul Warnefrid. lib. 5. de Gest. Longob. cap. 27. Hierolexicon Macrorum fratrum, etc.

A solo Episcopo manus Diacono imponitur, cum ordinatur, quia non ad Sacerdotium, sed ad Ministerium consecratur. Ita Concilium Carthag. IV. Sacrament. S. Gregorii, Canones Hibern. lib. 3. can. 3. et Ordo Rom. quem ritum improbat Amalarius lib. 2. de Offic. Eccles. cap. 12.

Diaconi primum 7. numero instituti ab Apostolis πρὸς ὑπηρεσίαν τῶν ἀδελφῶν, ut ait Africanus apud Syncellum pag. 328. Qui quidem numerus in omnibus Ecclesiis diu servatus est. Vide Concil. Neocaesar. cap. 14. Synodum Romanam sub Symmacho sub fin. Anastasium in S. Evaristo, Sozomen. lib. 8. cap. 19. Steph. Eduensem de Sacram. alt. cap. 7. Rabanum in Inst. Cleric. lib. 1. cap. 8. Baron. ann. 112. num. 9. etc.

Diaconi stabant in Conciliis ac consessibus Episcoporum. Ita Concilium Nicaenum can. 14. Laodicen. can. 20. VI. Syn. can. 7. Concilium Arelat. II. can. 15. Trullan. cap. 7. Eliberitan. in Princip. Chrysost. Homil. 33. in Matth. Gregorius Magn. lib. 4. Epist. 40. lib. 9. Epist. 28. Anastas. in Martino, etc.

Diaconus Cardinalis, dictus, qui ad Ecclesiam aliquam Diaconus incardinatur, apud Gregor. M. lib. 5. Epist. 11. Vide Legem Bajwar. tit. 1. cap. 10. § 1. et in voce Presbyter Cardinalis, ex Paschali II.

Videtur praeterea ita appellatus antiquior et primus Diaconorum Ecclesiae, qui ad eam dignitatem evehebatur cum Episcopi, Cleri, ac populi consensu. Idem Gregor. M. lib. 1. Epist. 81. ait, Liberatum, qui Diaconii fungebatur officio in Ecclesia Calaritana, si ab Episcopo non factus est Cardinalis, caeteris Diaconis se praeponere non posse. Diaconus in Cardine constitutus in urbe Roma, in Capit. ann. 806. cap. 33. et lib. 1. Capitul. cap. 133. Primitus autem in Ecclesia Romana unicus fuit, ut ex Synodo Romana sub Sylvestro PP. colligitur, qui et Archidiaconus et Diaconus circumlustrator et perscrutator vocabatur. Postea Diaconorum in Ecclesia Romana numerus auctus est, et ex septem quatuordecim primum, deinde 18. facti, qui omnes, ut ab aliis Diaconis, non Cardinalibus, differrent, Diaconi Cardinales vocati sunt, id est, Principales, qui praecipue Xenodochiorum et Diaconiarum ministri erant: qui ad certas Diaconias erant incardinati.

Diaconi Regionarii, dicti in Ecclesia Romana, qui singularum Urbis regionum, quae septem erant Diaconiis praeficiebantur. Anastasius in S. Evaristo: Hic titulos in urbe Roma divisit Presbyteris, et septem Diaconos constituit, qui custodirent Episcopum praedicantem propter stylum veritatis. In Euchiriano Catalogo, cujus antiquitas inde probatur, quod in Liberio Papa desinat, a Fabiano dicitur Roma divisa in septem Diaconias: quod si verum est non ad Evaristum referenda est Diaconorum Regionariorum institutio. Ex Collegio Diaconorum Cardinalium erant. Ordo Romanus: Observandum est, septem esse Regiones Ecclesiastici Ordinis urbis Romae, et unamquamque regionem singulos habere Diaconos Regionarios: et uniuscujusque regionis Acolyti per manum Subdiaconi Regionarii Diacono regionis suae officii causa subduntur. Quorum Diaconorum, si quando quispiam moritur, donec loco ejus subrogetur alius, illius regionis Acolyti Archidiacono obediunt. Vide Sozomenum lib. 7. cap. 19. Vetus Ceremoniale apud Baron. ann. 1057. n. 22. ait 12. fuisse Diaconos Regionarios, eorumque munus, cantare Evangelium in Stationibus. Horum Diaconiae ibidem describuntur.

Diaconi Palatini, vel Basilici, dicti 4. ex 18. Cardinalibus Diaconis, quod in Palatio et Basilica Lateranensi Papae ministrarent, inquit Onufrius Panvinius. At Ceremoniale vetus, laudatum a Baronio ann. 1057. n. 22. duodecim Regionarios, et sex Palatinos Diaconos fuisse innuit. Palatinorum munus erat, Evangelium in Ecclesia Lateranensi, ut Subdiaconorum Palatinorum, Epistolas et Lectiones in eadem Ecclesia cantare. Eorum Diaconiae perinde ibidem recensentur.

Diaconi Stationarii. Horum munus perpetuum non erat, sed ad tempus. Ita porro appellabantur ii, qui Pontifici ad Stationem aliquam profecto ministrarent.

Diaconi Testimoniales, qui Episcopum praedicantem custodiebant, quique testes esse possent eorum, quae ab ipso dicebantur ad populum, ut, si opus esset, eadem declararent iis, quorum intererat. Vide Syncellus.

Inter Diaconos testimoniales Syncellosve numerandum puto Hiacinthum quemdam Alexandri III. PP. Diaconem, de quo flt mentio in Fragmento de Rebus Ludovici VII. Franc. Regis apud Duchesnium tom. 4. pag. 425: Quod ut cognovit Alexander, misit ad Ludovicum Regem legatos, scilicet Bernardum Portuensem Episcopum et Hiacinthum Diaconem suum, qui Regis iram lenirent et familiare colloquium inirent.