Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIANA

DIANA, Dianus. Vita S. Caesar. Arelat. apud Surium: Daemonium, quod rustici Dianum vocant. Cum Diana equitare, sortilegii species. Fragmenta Capitul. edita a Steph. Baluzio cap. 13: Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post sathanam conversae daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana paganorum dea et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, etc. Adde Capitula Herardi Episcopi Turon. cap. 3.

Imaginariarum harumce equitationum etiam meminerunt alii recentiores. Augerius II. Episc. Conseran. ann. 1280. in Statutis MSS. habet: Nulla mulier se nocturnis equitare cum Diana dea paganorum, vel cum Herodiade seu Benzozia et innumera mulierum multitudine profiteatur; haec enim daemoniaca est illusio. Eadem habent Patres Concilii Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257. ex quibus conjecto hanc muliercularum delirationem non multum absimilem fuisse nocturnis illis conventibus, quos Sabbats vocant, quibusque diabolum sub forma hirci praesidere aiunt, ibique servitia quae sibi competunt, hoc est, turpissima a suis exigere. Nostrae sententiae non parum patrocinatur Johannes Sarisberiensis lib. 2. Polycrat. cap. 17. ubi de hujuscemodi deliriis: Quale est, inquit, quod Nocticulam (lege Noctilucam) quamdam vel Herodiadem, vel praesidem noctis dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, ministeriorum species diversis occupationibus exerceri, et nunc istos ad poenam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. Vide Dusis Fada, Bensozia, Abundia, et Grimm. Mythol. German. pag. 174. sqq.

Bulla Joan. XXII. PP. apud Ordor. Raynald. ad ann. 1317. num. 53: Divinationibus et sortilegiis se immiscuerunt perperam, Dianis nonnunquam utentes. Acta S. Jacobi Mevan. tom. 4. Aug. pag. 730. col. 1: Impugnavit (Jacobus) errorem earum mulierum, quae vadunt ad cursum cum Diana. Ejusdem delirationis meminit eamque graphice describit, nisi quod Dianae Habundam substituit. MS.: Et les cinq sens ainssi deçoivent Par les fantosmes qu'ils recoivent, Dont maintes gens par leur folies Quident estre par nuit estries, Errans avecque dame Habonde. Et dient que par tout le monde Le tiers enffant de nascion Sont de ceste condicion; Qu'ils vont trois fois en la semaine Si con destinée les mainne, Et par tous ces ostiex se boutent, Ne clos, ne barres ne redoutent, Ains s'en entrent par les fendaces, Par charnieres et par crevaces, Et se partent des cors les ames, Et vont avec les bonnes dames Par liex forains et par maisons. Infra: D'autre part que li tiers du monde Aille ainssint avec dame Habonde, Si com foles vielles le preuvent Par les visions qu'ils y treuvent. Vide Hera 2. et infra Holda.