Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AFRICANUS

AFRICANUS,² Moneta Saracenorum, eadem quae Saracenus, sic dicta, quod ab Africanis partibus venerant Saraceni. Vide in hac voce. Charta ann. 1019. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi. col. 768: Emimus hic duo scaramange, una diarodana et una purpurea. In una dedimus Bizanteos triginta septem, in alia libras septem, et duo Africanos.