Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIMIDIO

DIMIDIO, (DIMIDIARE) Dividere, in duas partes secare. Quid Dimidias mendacio Christum ? apud Tertull. de Carne Christi cap. 5. Saepius apud Scriptores inferioris aevi. Sed et apud Ciceronem legimus, Mensis Dimidiatus, Dimidiati versiculi, etc. Vide Barthii Glossarium.