Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIRIGO

DIRIGO, (DIRIGERE) vox Agrimensorum: Dirigere limites, Restituere, Redresser les limites; in Novella Theodosii, et Valentin. Terminos dirigere, apud Aggenum. Fines dirigi dicuntur in leg. 2. D. Fin. regund. (10, 1.) Directura, apud Innocentium de Casis literar. Directoria, Itinera recta, rectae navigationes, viae solennes, quae mutari vetantur in leg. 3. Cod. Th. de Canone frument. urb. Romae. (14, 15.)

Dirigere Obviam, Obviam mittere. Fragmentum Histor. apud Duchesnium tom. 4. pag. 94: Dux ergo audiens imperiales adversum se venire legiones, Dirigit ipse ex suis manum validam obviam illis itinere dierum sex. Galli diceremus: Il détacha un corps de troupes de son armée, et l'envoia audevant, etc.