Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCIPULATUS

DISCIPULATUS, Officium, ministerium. Chronic. S. Michaelis Virdun.: Hic igitur adhuc adolescentulus ab Abbate suo in Discipulatu Capellani constitutus, frequenter cum eo ad Palatium, et per plura locorum habuit comitatum. Gloss. Vet. Discipulatus, μάθησις, μαθήτευσις. Hac notione sumunt Zeno Veronens. Serm. de Praecepto, Attende tibi: Unusquisque nostrum, in Discipulatum nos Verbi Dei mancipavimus. Cassiod. l. 5. Epist. 40. Tertull. de Praescrip. cap. 22. Ordericus Vitalis in Hist. Eccl. Carolus M. in Epist. ad Elipandum inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 111. et alii.

Vita S. Idae tom. 2. Sept. pag. 267. col. 2: Quando praedictus Bilo necdum ad presbyterium promotus Hirntfeldensis ecclesiae Discipulatum subierat, etc. Ubi de ministerio custodis ecclesiae sermo est, ut observant docti Editores.