Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCIPULUS

DISCIPULUS, Minister, cui aliquod officium commissum est. Charta vet. Brabant. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 5. r°.: Dux Godefridus quinque molendinorum Discipulis et eorum successoribus consuetudinem, quam hactenus tenuerunt,... donavit. Haec est consuetudo annonae, quatuor vasa sumuntur, quorum unum vicesimam quartam partem sextarii capit: duae partes ducis sunt, tertia Discipulorum; ... hoc ideo quia molares lapides molendinis ministrant. Alia ann. 1336. in Reg. 71. Chartoph. reg. ch. 119: Arnaldus Tornabois Discipulus juratus inquantûs regii Carcassonae voce tubae praecedente praeconizavit, etc. Hinc Disciple, pro eo qui alterius est adjutor, puta apparitoris, vulgo Recors. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. ch. 534: Icellui Estienne dist auxdiz exposans, vous estes Disciples; car se vous ne feussiez, les gens de mons. de Bourgogne ne m'eussent peu mener en prison. Déciples, pro Disciple, in Vita J. C. MS. ubi de Joan. Bapt.: Ains sui Déciples à cel roi, Qui chi doit venir après moi.

Discipulus, Adjutor tabellionis. Vide Marin. Pap. Diplom. ad num. 75. not. 9.