Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISCRIMEN

DISCRIMEN, Discriminale. Gloss. Lat. Gr.: Discrimen, ἀναϰτένισμα, διάϰριμα, ϰαὶ ϰίνδυνος, Discerniculum, discernendis seu dividendis ante frontem mulierum capillis idoneum. Glossar. Lat. Theotisc: Discriminalia, muliebris capitis ornamentum, quo crines discernunt. Joan. de Janua: Discriminalia dicuntur, quae dividunt capillos per mediam frontem. Infra ex Isid. lib. 11. cap. 1: Sunt proprie Discriminalia, quibus crines divisi religantur. Idem Isid. lib. 19. cap. 31: Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo, quod caput auro discernant: nam discriminare, dividere dicitur. Isaias cap. 3: Et monilia, et armillas, et mitras et Discriminalia, et perischelides, etc. Ubi Mamotrect.: Discriminalia, quae sunt ad distinguendum capillos, ne ad invicem intricentur. Lex Bajwar. tit. 7. § 5: Si Discriminalia ejecerit de capite Wulworf dicunt, Baluz. habet, quod Walwrst dicunt, vel virgini libidinose crines de capite extraxerit, etc. Acus crinalis, Apuleio. Martial. lib. 14. Epig. 24: Tenuia ne madidi violent bombycina crines,   Figat acus tortas sustineatque comas. S. Hieronymus in Isaiam cap. 3: Habent acus mulieres, quibus ornamentorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Discriminalis acus, apud eumdem lib. 3. in Ruffinum cap. 11. Martian. Capel. l. 9. § 903: Crinalem spicum pharetris deprome cupido   Libens capillum solvere. Ubi spicum pro spica usurpatur. Vide Pricaeum ad Apolog. Apuleii pag. 11.