Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISPENSATIO

DISPENSATIO, Dei dispositio et providentia, qua vocare gentes ad verum Dei cultum, et universum humanum genus per Incarnationem, Nativitatem, Mortem, et Resurrectionem Christi salvum praestare decrevit. Hanc dispositionem per excellentiam SS. Patres οἰϰονομίαν simpliciter vocant, quidam ex Latinis Dispensationem. S. Hilarius lib. 12. de Trinit. de haereticis: Dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam Divinitatis. S. Aug. tr. 4. in Joan.: Quicquid ergo humiliter positum audistis de D. Jesu Christo, susceptae carnis Dispensationem cogitate. Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Eutych.: Alius, qui permanet semper innatus, alius qui per Dispensationem carnis cuncta nostra fragilitatis officia explet, etc. Joan. Antioch. apud Facundum Hermian. lib. 7. cap. 5. de Christo: Qui inenarrabilem corporis Dispensationem pro nobis suscepit. Leo M. PP. in Epistola post Acta Concilii Calchedonensis: Quomodo Dispensationis sacramentum sit ab initio ex vulva dispositum. Diurnus Romanus pag. 37. de Nestorio: Dominicae Dispensationi infestus, utpote qui adorandae Incarnationis arcanum, Deum ab homine separando disjunxerat. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 16. de quibusdam haereticis: Dispensationem filii Virginis phantasma fatentur. S. Hieronymus Epist. ad Oceanum oeconomiae verbo usus est, ubi de Apollinario Laodicensi Episcopo: Is dimidiatam Christi introduxit Oeconomiam. Concilium Cloveshoviense anni 747. cap. 13: Dominicae Compensationis in Carne sacrosanctae festivitates. Vide, quae de voce οἰϰονομία, annotavit Henricus Valesius ad Eusebii Hist. Eccles. lib. 1. cap. 1.