Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISPENSATIO

DISPENSATIO,² Provida juris communis relaxatio, Gall. Dispense: vox hodie Juris canonici peritis notissima; Graecis Patribus οἰϰονομία, συγγνώμη, συγϰατάϐασις, συμπάτεια, φιλανθρωπία. Latinis vero, Remissio, venia, indulgentia, clementia, lenitas mansuetudo, miseratio. Hoc intellectu primus, ut Marca interpretatur, Dispensationis vocem usurpavit Gelasius Papa in sua Epistola ad Episcopos Lucaniae scribens: Necessaria rerum Dispensatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro Praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum fieri potest temperemus... priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae, ubi nulla rerum vel temporum perurget angustia, regulariter convenit custodire. Haec quidem Gelasius, cum propter instantem Ecclesiae necessitatem indulsit, ut monachi intra annum, laici vero intra menses decem et octo presbyterii gradum adipiscerentur, quem nonnisi post longiora temporum intervalla juxta canones poterant obtinere. Perrarae sunt apud antiquos hujucemodi dispensationes in antecessum datae. Haec enim antiquarum et hodiernarum dispensationum summa differentia est, ut Marca loquitur, quod apud veteres nunquam daretur venia canonis infringendi, sed infracti et violati poena ob gravissimas causas aliquando remitteretur; hodie vero legum canonicarum venia in antecessum concedatur. Ea erat antiquitus omnium adversus sacros canones reverentia, ut ipsi summi Pontifices, penes quos potior auctoritas semper fuit, hanc sibi nolint concessam fuisse potestatem quidquam contra Patrum statuta faciendi: Contra statuta Patrum, inquit Zozinus Epist. 5. Concedere vel mutare ne hujus quidem sedis possit auctoritas; apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam. Eadem religione ductus Caelestinus I. Epist. 3. ad Episcopos Illyrici scribit: Dominentur nobis regulae, non regulis dominemur: simus subjecti canonibus, cum canonum praecepta servamus. Idem S. Pontifex Epist. 5. ad Episcopos Apuliae et Calabriae acrius invehitur in eos qui spretis canonibus laicos ad Episcopatum promoveri cupiebant, non solum, inquit, male de suis Clericis, in quorum contemtum hoc faciunt, judicantes; sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere, sentientes. Verum quanta quanta fuerit Romanis Pontificibus ceterisque virtute praestantioribus Episcopis religio in observandis veteribus regulis, saepe tamen pro majori Ecclesiae utilitate nonnihil ab iis recedere coacti sunt, hancque mitiorem agendi rationem appellarunt Jurisconsulti Dispensationem: cujus hodie is usus est, ut neque nomen ab ullo quoquam ignoretur. De Dispensationibus data opera egerunt Petrus de Marca lib. 3. de Concordia Sacerdotii et imperii cap. 13. et seqq. Thomassinus de Disciplina Eccl. part. 2. lib. 3. cap. 24. etc.

Stat. Praemonst. Mss. dist. 3. cap. 2: Qui autem non clamatus veniam de hoc sponte sua postulaverit, correctionem non accipiet: sed, sicut dictum est, sine Dispensatione jejunabit. Dispensacion, pro Licentia, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 565.

Dispensatio in Matrimoniis. Vide Generatio.