Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISSIPO

DISSIPO, (DISSIPARE) f. Frangere, rumpere. Pactum inter Henr. IV. reg. et Pisan. ann. 1081. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 19: Firmiter statuimus quemquam hominum, nisi communi consensu eorum, nec rasas apprehendere, nec Dissipare, nec sigillare infra civitatem Pisae, neque in burgis, si foras civitatis ipsi habuerint enimenta. Vide mox Dissire.