Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISTERMINO

DISTERMINO, (DISTERMINARE) Perdere. Barthius in Glossario ex Roberti Monachi Hist. Palaest.: Hanc famis asperitatem, ut suos probaret, evenire permisit Deus. Nam et suos premebat jejunio, et vicinas nationes Disterminabat gladio. Gallis Exterminer, Delere funditus, Exterminare. Apud Plinium et Lucretium Disterminare idem est quod Terminare, seu Separare fixis terminis: qua notione etiam plerumque occurrit in Chartis.