Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DISTURBO

DISTURBO, (DISTURBARE) Avertere, Gallis, certe Picardis, D├ętourber, quod puriores Franci dicunt D├ętourner. Fulbertus Canotensis Epist. 60: Tertio quod insidiatores ejus, quos Disturbare potuit, non Disturbavit; sed et praesentia sua domum... eis receptandis dolose vacuam fecit. Charta Ildefonsi Regis Aragonum ann. 1184. apud Guesnaium in Annalibus Massil: Ut eant salvi et securi per totam meam terram, et nemo audeat eos gravare vel Disturbare, dum per meam terram transierint: Charta Odonis Domini de Closis pro habitatoribus villae de Boesses ann. 1239. apud Thomasserium in Biturigibus pag. 86: Homines ejusdem villae, vel res ipsorum non Disturbabuntur, quamdiu velint et possint justitiam exhibere. Libertates hominum S. Georgii de Esperanchia concessae per Comitem Sabaudiae ann. 1291. in Hist. Dalphin. pag. 27. col. 1: Si damnum nostrum et dictae villae ad ejus notitiam pervenerit, illud debet Disturbare pro posse suo, et Castellano.... intimare. Instrum. Gallicum anni 1283. in Chartulario S. Vandregisili tom. 1. fol. 609: Ne pouront les devant dis Religieux ne leurs successeurs Destorbeir ne empechier que eus ne facent, ne peussent feire dudit pasnage.

Disturbatio, Aversio, impedimentum. Absque impedimento seu Disturbatione, apud Rymerum tom. 4. pag. 408. col. 2. Disturbatio appelli, apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 476.

Deturbare, Eadem notione, in Charta Libertatum oppidi des Ais in Biturigib. ann. 1301: Nisi in aliqua causa rationabili fuerit Deturbatus, etc. Adde Consuet. localem Castellinovi in Biturig. tit. 3. art. 5.