Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DIVISIO

DIVISIO, Tabularium Lascarrensis Ecclesiae ann. 1101. apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 10: Et si forte in his duellum, vel aliqua Divisio advenerit, damnum eis concessit. Ubi idem vir doctissimus observat, in veteribus tabulis Sordensis Monasterii, et S. Petri Generensis, Divisionem usurpari pro Examine ferri candentis, vel aquae calidae. Idem Tabularium apud eumdem lib. 4. cap. 19. n. 3.: Deinde venit Willelmus Praepositus clamans de rustico, et accepit justitiam in manu ejusdem Vicecomitis, et fecit Divisionem ferri, et gratia Dei vicit eum. Vide eumdem Marcam lib. 5. cap. 30. n. 7. Quo forte referri potest, quod Petrus Resenius ad Jus aulicum Canuti II Regis Daniae pag. 618. ait, quosdam existimare, vocem Ordel, quae Anglo-Saxonibus, Germanis, et Danis, quamvis purgationem vulgarem significat, compositam esse ab ert, locus, et deele, dividere. Utcumque sit, videtur fuisse divisio, sors quaevis: nam et sors divisionem significat. Joann. Sarisber. lib. 10. Policratici cap. 12. et Petrus Blesensis de Praestigiis fortunae: Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis superstitiosa quadam observatione rerum pollicentur eventus; quod genus Sortes Apostolorum et Prophetarum, et Dividentium, et inspectio tabulae, appellatur.

Division, pro Frénésie, Insania, animi perturbatio, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 246: Laquelle Jehanne pour aucune frénésie ou Division, qui lui estoit venue, ou autrement,... se pendi à un tref de la cheminée de son hostel.