Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGENDA

AGENDA, Officium divinum, officium Missae, sacra Liturgia. Ita autem dicitur, quod veteres Agere Missas dicerent, ut infra observamus, nam Missa generatim primitus quodvis officium erat. Concil. Carthag. II. sub Caelest. PP. can. 9: In quibusdam locis sunt Presbyteri, qui... complurimis cum pluribus in domiciliis agant Agenda, quod disciplinae incongruum cognoscit esse Sanctitas vestra. Infra: Quisquis Presbyter inconsulto Episcopo Agenda in quolibet loco voluerit celebrare, etc. Eadem habentur in Cap. Caroli M. lib. 5. cap. 38. lib. 6. cap. 234. in Addit. 4. Lud. Pii cap. 49. Bened. Levit. lib. 1. cap. 55. lib. 2. cap. 306. Addit. 4. cap. 70. et apud Ferrandum Diacon. cap. 90. ex Concil. Carthag. cap. 7. Incertum tamen, an his locis Agenda mortuorum intelligatur, quae nude Agenda dicebatur, uti mox observamus. S. Benedictus in Reg. cap. 13: Agenda matutina vel vespertina non transeat. Idem infra: Caeteris vero Agendis ultima pars ejus orationis (Dominicae) dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera nos a malo. Innocentius I. PP. Epist. I. ad Decentium: Quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris Agendis arcanis teneat. Sulpitius Severus de Vita S. Martini: Admonet pro consuetudine expectare in Ecclesia populum, illum ad Agenda missarum solennia debere procedere.

Agendi dies, in quibus Agendae, seu Ecclesiastica officia peraguntur. Liber, cui titulus Expositio Missae: Hae orationes duae dicuntur, una super Diptychos, altera post lectionem nominum, et hoc quotidianis, vel in Agendis tantummodo diebus.

Agenda diei, Officium diei seu festi. Geraldus in Vita S. Stephani Grandimont. cap. 3. n. 17: Exceptis Ecclesiastici officii regularibus debitis, Agenda videlicet diei, et B. Mariae, et fidelium defunctorum.

Agenda Missarum, apud AEgidium Monach. Aureae-Vallis in Alberone II. Episc. Leod. cap. 34. Acta SS. Maii tom. 3. pag. 220. D: Inter Missarum porro Agenda... sopor irrepsit.

Agenda Mortuorum, Officium vel Missa pro defunctis, in Synodo Carthaginens. II. can. 9. in lib. 1. Sacram. Eccl. Rom. cap. 92. lib. 3. cap. 95. in Antiphonario S. Gregorii, et in veteri Kalendario Romano apud Allatium de Dominicis et hebdomadibus Graecorum pag. 1493. apud Joannem Abrinc. Episc. de Eccl. offic. etc. Inquisitiones de Presbyteris cap. 89. apud Reginonem Ecclesiast. disciplin.: Similiter ordinem et preces in exequiis atque Agendis defunctorum. Gervasius Tilleberiensis MS. part. 3. de Otiis Imperial. cap. 18. de quodam Episcopo: Dum Agendam Mortuorum sedulus orator passim deambulando cantaret.

agenda, nude, pro Agenda Mortuorum dicitur, ut auctor est Durandus lib. 7. cap. 35. n. 1. Anast. Bibl. in S. Leone II. PP.: Hic fecit constitutum.... ne Mauri quondam Episcopi (Ravennatis) anniversitas, aut Agenda celebretur. Beda in Vita S. Augustini: Per omne sabbatum a Presbytero loci illius Agendae eorum solenniter celebrantur. Vide Berengosium Abb. lib. 3. de Invent. S. Crucis cap. 11. Guigonem in Statutis Cartusiens. cap. 11. § 1. cap. 14. § 1. 4 et Statuta antiqua ejusd. Ordin. 1. part. cap. 5. § 35.

Agenda, nude positum pro Vespertinis precibus iisque canonicis sumi videtur in schedis Narbonensibus pag. 427. ubi sic legitur: Et dixit per sacramenta, quod in die Martio sancta nuper praeterita non inveniebat filiam suam praedictam, quam amiserat circa Agendam, sive circa horam qua homines exeunt ab operibus propter defectum diei in sero.

Agenda, Liber Baptismatis vel Benedictionis, Joanni de Janua: in quo scilicet officia Ecclesiastica continentur.

Agenda Capituli, Totum id, quod in Capitulari loco, seu Capitulo, vel legitur, vel tractatur. Ita praefert titulus in Collectario Burfeldensi, ut auctor est Haëftenus.

Agenda Pacis, Pacis conditiones, Gall. Articles d'un Traité de paix. Foedus MS. Alvredi et Guthruni Regum, apud Spelmannum in voce Agenda: Haec sunt pacis Agenda quae Alfridus Rex et Godrum Rex constituerunt. In textu anglosaxonico legitur domas et geraednysse quibus vocibus consulta, decreta significantur.

Agenda Regni, Negotia, res. Charta Ricardi I. Reg. Angl. apud Radulfum de Diceto in Imaginib. Histor. pag. 659: Praecipimus ut secundum dispositionem vestram de omnibus Agendis Regni nostri, tam de Castellis quam de escaetis, absque omni occasione faciatis.