![]() |
Pro Episcopo sumitur in Capitularibus Regum nostrorum lib. 6. cap. 357: Criminationes adversus Doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia indignum est ut hi qui Throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur. Episcopum hic intelligendum esse palam fit ex ejusd. lib. cap. 104. ubi: Nullis vita Praesulum turbetur excessibus: quia valde indignum est, ut qui Throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur; ut ex capite 156. libri 7: Si quis Episcoporum accusatur, ad summos Primates causam deferat accusator, qui adtentius discutiant, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicujus invidia... actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium; quoniam inconveniens est, ut hi qui Throni Dei vocantur, et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. Ibid. cap. 323: Accusationes adversus Doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio. Et cap. 57: Interiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque Doctores. Vide ejusdem libri cap. 44.