Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGENS

AGENS in Servitiis, Qui res domini agit, ejusque possessionibus ac utilitatibus invigilat, nostris Homme d'affaires. Acta B. Amadei tom. 2. Aug. pag. 588. col. 2: Et cuidam Joanni Petro Seroldano Agenti in servitiis pro ipso domino Antonio et filiis, tunc dixit, quod deberet sepulchrum obturari facere, quia pro ista vice non indigebat sepulchro. Formulare MS. Instr. fol. 30. v°: Porro dum argumentosa grataque servicia, quae nobis hucusque diutius impendisti, digna memoria redolemus, dum et studia tua nobis et ecclesiae Romanae serviciis Agentia, juxta nostrae voluntatis beneplacitum providemus, sponte ministerium nostrum in sorte tibi resolvimus graciosum.