Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMESTICUS

DOMESTICUS, Familiaris, favorabilis. Annal. Benedict. tom. 3. pag. 112. n. 20. ex Epistola Caroli Calvi ad Nicolaum I. Papam: Bettonem Monachum benigne et familiariter recipiatis, quo ea quae sibi injuncta sunt, mansuetudini vestri apostolatus Domestica suggestione valeat enarrare. Continuatio de gestis Abbatum Lobiensium apud Acherium Spicil. tom. 6. pag. 611: Id tamen a suis potius quam alienis, id est, Leodiensibus, quoniam a cameracensibus, cujus episcopii personas non adeo Domesticas habuerint eatenus, prius tempore decreverant pertentare.