Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMESTICUS

DOMESTICUS,² Domestici, Quorum apud Romanos munus fuit Imperatorii corporis custodia. In Palatio enim militabant Domestici ad Imperatorum custodiam, ut Protectores in acie, ut est in lege 6. et 9. Cod. Theod. de Domest. et Protect. (6, 24.) Sed et Protectores Domestici dicuntur Ammiano l. 14. 15. 18. et in Collat. 1. Carthaginensi cap. 1. ubi Devotissimi indigitantur. Socrates lib. 1. cap. 13: Τῶν δορυφόρων τις, οὓς οὶϰείους ϰαλεῖ ὁ βαρσιλεύς. Glossae Basilic. et Suidas: Δομεστιϰοί, οἱ τῶν Ρωμαίων ἱππεῖς, οἱ ϰατὰ Ρωμαίους οἰϰειαϰοὶ στρατιὼται. Vide Palladii Hist. Laus. cap. 103. Horum alii Equites, de quibus l. 4. Cod. Just. eod. tit. (12, 17.) alii Pedites. Senator l. 1. Var.: Domestici partis Equitum et peditum, qui nostrae aulae videntur jugiter excubare. Apud Ammianum Marcellinum l. 25. dicitur Jovianus, cum Imperator a militibus electus est, fuisse Domesticorum ordinis primus, quam dignitatem tribuit etiam Valeriano cuidam lib. 27. Horum cohors dicta Schola Domesticorum, eidem Ammiano lib. 26. τῶν οἰϰείων σύνταγμα, Juliano Epist. 22. De Domesticis istis Palatii custodibus frequens est mentio apud Byzantinos Scriptores. Vide Procop. in Hist. Arcana pag. 108. 1. Edit et Glossar. med. Graec. col. 318. sqq.

Domestici Praesentales, in leg. 6. Cod. de Advocat. diversor. judic. (12, 17.) Vide, Praesens.

Domesticus, Praefecti, Praetorio, Ducis, Comitis, etc. Habebant etiam suos Domesticos, Praefecti provinciarum, urbium, exercituum, etc. Ita apud Ammianum lib. 15. occurrit Proculus Sylvani Ducis Domesticus. Lib. 28: Romani Comitis Domesticus. Lib. 30: Caesarius Maximini Praefecti Praetorio Domesticus. Apud Theophanem pag. 90. fit mentio Marciani δομεστίϰου τοῦ Ἄσπαρος Patricii. Apud eumdem pag. 383. Joannes Sacellarius Eunuchus dicitur fuisse οἰϰειαϰός Elpidii exercituum Ducis. Apud Isidorum Pelusiotam Epistola 300. lib. 1. inscripta est Σωζομένῳ Δομεστίϰῳ τοῦ ἐπάρχου. Domesticus Comitis Gothorum, apud Senator lib. 5. Epist. 14. Domestici, qui destinatis Comitibus obsequuntur, apud eumd. lib. 9. Epist. 13. Horum non semel mentio in Cod. Theod. Ejusmodi autem Domesticorum dignitas ac gradus illustris videtur fuisse: siquidem apud Orosium lib. 7. Heraclianus Comes Africae Sabinum Domesticum suum generum sibi elegisse legimus. Sed et omnium fere consiliorum participes erant. Procopius lib. 1. Vandal. cap. 4: Ὁ δὲ τῶν ἁποῤῥήτων Ἄσπαρι ἔφη ϰοινωνὸς εἷναι. Δομέστιϰον δὲ τοῦτον τῇ σφετέρᾳ γλώσσῃ ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι. Theophilactus Simocatta lib. 8. cap. 13: Πραισεντῖνος ὁ τὰς τοῦ Πέτρου πεπιστευμένος φροντίδας, ὃν Δομέστιϰον εἰώθασιν οἱ Ρομαῖοι ἀποϰαλεῖν. Vide leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. repetund. (9, 27.)

Domesticus, inquit Joannes Episcopus Citri in Resp. apud Latinos idem sonat ac Praefectus, Capitaneus, Dux, ἐξάρχων, προηγούμενος, ἐπιστάτης. Quod inde videtur fluxisse, quod Imperatores ac Principes ex suis domesticis deligerent, qui praecipua in Palatiis, in Castris, et in provinciis munia obirent: uti urbium et provinciarum, etc. Comites dictos constat, quod ex Comitatu Imperatorum ad ea obeunda munera deligerentur. Nam Domestici iidem, qui in aula Regum nostrorum sequioribus seculis Familiares Regis appellati sunt.

Magnus Domesticus, apud Byzantinos, copiis militaribus terrestribus praeerat, ut maritimis Magnus Dux; Graecis Scriptoribus μέγας Δομέστιϰος, passim; Megadomesticus Tyrio lib. 2. cap. 5. lib. 15. cap. 23. Luithprandus lib. 3. Hist. cap. 7: Focam vero Domesticum Majorem, hoc est, terrestris Ducem exercitus fecit. Procop. lib. 1. de Bello Vandal. cap. 11: Καί Σολομὼν, ὃς τὴν Βελισαρίου ἐπετρόπευε στρατηγίαν, Δομέστιϰον τοῦτον ϰαλοῦσι Ρωμαῖοι. Exstitit vero haec dignitas sub Heraclio. Chronic. Alexandr. pag. 892: Συνόντος αὐτοῖς ϰαὶ Ἀνιανοῦ Δομεστίϰου τοῦ μεγίστου. Chronic. MS. Andreae Danduli ann. 821: Michael Domesticus sive Comes Palatinus sumpsit Imperium. Vide Notas ad Alexiadem pag. 226.

Domesticus Excubitorum, Δομέστιϰος τὼν ἐξϰουϐιτόρων, in Concilio VIII. act. 10. pag. 693. edit. 1618. apud Theophanem pag. 383. et Anonymum Combefisianum in Porphyrog. n. 47. idem qui Comes Domesticorum.

Domesticus Icanatorum, apud Anastasium in versione Concilii VIII. τῶν ἱϰανάτων, in. Gr. et apud Nicetam Paphlag. in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 693. edit. 1618. qui videtur innuere, id dignitatis institutum a Nicephoro Generali imp. a quo ea donatus ex filia nepos Nicetas Michaëlis Rhangabes filius, postmodum Patriarcha CP. δι᾽ ὂν ένεῖνο τὸ πρᾶγμα πρῶτον ϰαταστῆναι aiunt. Sunt autem Icanati, cohortes militares, ut observatum a viris doctis, et ex Porphyrogenito satis colligitur lib. de Adm. Imp. cap. 50. pag. 183. ubi pro ἰϰανάτον rescribendum ἰϰανάτων. Ἰϰανάτων σχολή in Synaxariis 17. Febr. At cur idem Anastasius act. 1. ejusd. Concilii, ad vocem Domestico Icanatorum, vice notae ad marginem reposuerit, parentum; non plane percipio. Domestici Icanatorum meminit praeterea Anonymus Combefisianus in Romano Lacapeno n. 41. Vide Glossarium mediae Graecitat. ad vocem Ἰϰανάτοι.

Domesticus Mensae, Qui Praefectus Regiae mensae dicitur Monacho Sangallensi in Carolo M. Sexta Synodus act. 1. meminit Leontii δομεστίϰου τῆς βασιλιϰῆς τραπέζης. Apud Pachymerem lib. 4. cap. 31. pag. 219. Cantacuzenum lib. 1. cap. 51. pag. 157. Codinum de Offic. cap. 2. § 20. cap. 7. § 21. Δομέστιϰος τῆς τραπέζης. Huic suberat ὁ έπὶ τῆς τραπέζης, de quo Anna Comnena, Codinus, et alii ad Alexiadem a nobis laudati pag. 390.

Domesticus murorum, δομέστιϰος τῶν τειχέων, Cui Castrorum reficiendorum cura incumbebat, apud Codinum de Offic. cap. 2. n. 59. cap. 5. n. 79.

Domesticus Numerorum, Qui Cohortibus Praetorianis praeerat, apud Nicetam in Vita Ignatii Patr. CP. pag. 692. edit. 1618. idem, qui Domesticus Scholarum, ut colligitur ex Constantino de Adm. Imp. cap. 51. pag. 192.

Domesticus Optimatum, Qui copiis militaribus Thematis, quod Ὀπτιμάτων vocabant, praeerat, de qua dignitate, ut de Themate sic dicto, pluribus agit Constantinus lib. 1. de Themat. cap. 5. ex quo docemur Optimates institutos potissimum, ut essent qui comitarentur Imperatorem, cum in expeditionem proficiscebatur. Censebantur autem illi inter viles et abjectos, perinde ac Cortelini, quod εἰς δουλείαν τῶν στρατιωτῶν ϰαὶ αὐτοῦ τοῦ Βασιλέως essent instituti. Unde eorum Praefectus, non Dux, vel στρατηγός, sed δομέστιϰος, appellabatur. Atque inde discimus de hoc Domestico agere Glossas Basilic.: Δομέστιϰος του Θέματος, ὃς μετὰ Κόμητος ϰόρτης εἰς τὴν προέλευσιν τοῦ στρατηγοῦ τέταϰται. Qui vero fuerint Optimates, vide in hac voce.

Domesticus Scholarum, δομέστιϰος τῶν σχολῶν, qui Scholis Domesticorum, vel certe militaribus copiis, quae ad Imperatoris custodiam excubabant, praeerat. Perperam Luitprando lib. 6. cap. 5. dicitur O domesticos tos ascalonas, pro domesticus seu δομέστιϰος τῶν σχολῶν, uti apud Constantinum de Adm. Imp. cap. 51. Zonaram pag. 128. 135. 148. 150. etc. Manasses: Οὗτος τὸν Βάρδαν τὸν Φῶϰαν στρατάρχην ϰαθιστάνει ὄν τῶν σχολῶν Δομἐστιϰον εἴποιεν ἄν Ρωμαῖοι. Δομέστιϰος τῶν σχολῶν τῆς ἀνατολῆς, apud eumdem Zonaram pag. 155. 159. Vide Codinum de Offic. cap. 2. n. 31. cap. 4. n. 34. cap. 5. n. 42.

Domestici Stratorum, apud Anastasium in Hist. Eccl. pag. 127. Vide Strator.

Domesticus Thematum. Δομέστιϰοι τῶν θεμάτων, duo erant, alter τῶν ἀνατολιϰῶν, Orientalium,: alter τῶν δυτιϰῶν seu Occidentalium, de quorum officio Codinus cap. 5. n. 92.