Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMESTICUS

DOMESTICUS,³ Domesticorum in Galliae Regum Palatiis crebra est apud Scriptores mentio. Apud Fortunatum in Vita S. Germani Episcopi Parisiensis cap. 61: Attila vir illustris ac regalis aulae Domesticus, ut in Vita S. Arnulfi Episcopi Metensis cap. 4. idem Arnulfus, Regis Domesticus et Consiliarius, antequam Episcopalem consequeretur dignitatem, dicuntur. Gregorius Turon. lib. 6. Hist. cap. 11: Gundulfum ex Domestico Ducem factum de genere Senatorio Massiliam dirigit. Idem lib. 9. cap. 36: Cui Comitibus, Domesticis, Majoribus atque nutritiis, et omnibus, qui ad exercendum servitium Regale erant necessarii delegatis, etc. Lib. 10. cap. 15: Adfuit diebus istis Flavianus, nuper Domesticus. Idem de Miraculis S. Martini lib. 1. cap. 25: Charigisilus Referendarius Regis Chlotarii,... qui postea antedicti Regis Domesticus fuit, etc. Notgerus in Vita S. Remaculi cap. 11. de Dagoberto I: Deinde convocavit Rex fideles suos... Episcopos, Optimates quoque suos, Grimoaldum Majorem domus, Folcoaldum et Bobonem, itemque Domesticos suos Chlodulfum et Ansigisum, etc. Fredegarius in Chronico cap. 4. et ex eo Aimoinus lib. 3. cap. 75: Domnolus Domesticus, et Wandalmarus Camerarius, etc. Cap. 76: Otto quidam filius Beronis Domestici, qui Bajolus Sigeberti ab adolescentia fuerat. Cap. 9: Ermenricus Domesticus. S. Audoënus in Vita S. Eligii lib. 1. cap. 14: Ac vellet Domesticus simul et Monetarius adhuc aurum ipsum fornacis coctione purgare, etc. Adde Vitam S. Sulpitii Pil Episcopi Bituricensis posteriorem n. 3.

Domesticorum ejusmodi, quod fuerit munus et officium in Palatio Francico, ambigunt doctiores: quanquam vox ipsa curam circa domum seu aulam Regiam videatur satis indicare: quod et exerte testatur Fortunatus lib. 7. Carm. 16. ubi de Condone Domestico: Teudebertus enim Comitivae praemia cessit,   Auxit et obsequiis cingula digna tuis. Vidit ut egregios animos meliora mereri,   Mox voluit meritos amplificare gradus. Instituit cupiens, ut deinde Domesticus esses,   Crevisti subito, crevit et aula simul. Florebant pariter veneranda Palatia tecum,   Plaudebat vigili Dispositore domus. Ex quibus patet, Domestici dignitatem non modo illustrem fuisse, cum Comitis dignitate longe praecelleret, sed etiam idem muneris obiisse, quod apud Orientales Cura Palatii, atque adeo aulae Regiae curam habuisse: quod et adstruit auctor Vitae S. Arnulfi, Episcopi Metensis: Si deinceps Episcopales gestavit infulas, ut etiam Domesticatus solicitudinem atque Primatum Palatii ac si nolens teneret. Quibus consona habet auctor Vitae S. Licinii Episcopi: Inde factum est, ut etiam Domesticam solicitudinem atque Primatum Palatii... teneret. Nec scio, an Servilio, cujus Epitaphium exaravit Fortunatus lib. 4. Poem. 13. hanc dignitatem obierit: Ipse Palatinam rexit moderatius aulam,   Commissaeque domus crescere fecit opes. Neque tamen Domestici dignitatem eamdem fuisse cum dignitate Majoris domus recte contendit Browerus, quod ex praeallatis satis colligere licet. AEgidius Parisiensis in Carolino Senescallum, Domesticum aulae vocat, ubi de Ansello, Meldensi Episcopo: Assecla regalis, Magnusque Domesticus aulae. Unde Domesticorum ejusmodi munus fuisse videtur circa familiam Regiam, ut est eorum, quos Magnos Hospitii Magistros vocamus; qui ut caeteris Hospitii Magistris inferioribus praesunt, ita olim majores Domestici, caeteris id nominis ac tituli in aula Regia obtinentibus Proceribus, praeerant. Plures enim hac simul functos dignitate in Palatio satis praeallata declarant, qui supremo ac Magno Domestico suberant.

Ex Domesticorum porro inferiorum Palatinorum caterva seligi solebant, qui caetera in provinciis Palatia Regia, villas Regias, et fiscos publicos, eorumque reditus curarent: vel certe id nominis ejusmodi villicis attributum, quod quemadmodum Majores Domestici Palatium, seu Regis aulam, curabant, ita iis caetera Palatia regenda committerentur. Rem firmat Marculfus lib. 2. Form. 52. cujus initium hisce verbis concipitur: Ego in Dei nomine ille Domesticus ac si indignus gloriosissimi Domini illius Regis super villas ipsius illas, illi ex familia dominica de villa illa. Dum generaliter ad omnes Domesticos Regis ordinatio processit, etc. Ejusmodi porro Domesticis, seu villicis, praeerat Domesticus alter major. Chronicon Fontanellense cap. 1: Edita est haec confirmatio.... et directa Teutgislo Domestico, et Custodi saltuum villarumque Regalium. In vita Ludovici Pii ann. 795. Richardus Comes, Villarum Regiarum provisor dicitur.

Domesticorum munus non tantum circa villas Regias fuit, sed et interdum circa ipsas provincias, quas rexere. Auctor vitae S. Arnulfi Episc. Metensis cap. 4: Ita ut sex provinciae, quas et tunc et nunc totidem agunt Domestici, sub illius administratione solius regerentur. Quae quidem verba omnino firmant, quae diximus, inferiores Domesticos, et villarum Regiarum villicos, Majori subfuisse Domestico. Sed et, si quid provincialibus injungendum haberent Principes, id non Episcopis duntaxat, Ducibus ac Comitibus, sed etiam Domesticis exequendum committebant. Hinc formula ista familiaris, in Histor. Franc. tom. 3. pag. 652. et alibi passim.: N. rex omnibus Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, Vicariis, Domesticis, vel omnibus Missis nostris discurrentibus, etc. Vide Capitulare 5. ann. 806. cap. 19.

Judiciis praeterea, tum Palatinis, tum provincialibus interfuisse testantur Marculfus lib. 1. Charta Chlodovei III. Regis, edita a viro doctissimo Joanne Mabillonio tom. 4. Vit. SS. Ordinis S. Benedicti pag. 619. et Gregorius Turon. lib. 9. cap. 28. Lex Ripuariorum tit. 88: Jubemus, ut Optimates, Majores domus, Damestici, Comites, Grafiones, Cancellarii, vel quibuslibet gradibus sublimati, in provincia Ripuaria in judicio residentes, munera ad judicium pervertendum non recipiant. Ubi diversos fuisse a Majoribus domus evidenter patet, eorumque dignitatem perillustrem: siquidem Comitibus praeponuntur, ut et in Praefatione ad Legem Burgund. ipsis Majoribus domus.