Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMESTICUS

DOMESTICUS,⁴ Dignitas Ecclesiastica, qui in Ecclesia post Protopsalten, cantui praeerat, et cantus Ecclesiasticos incipiebat. Bini erant, unus in dextro Choro, alter in sinistro, dicunturque Joanni Episc. Citri ἐπιστάται τῶν μελῳδιων et ἀρχῳδοί. Ejusmodi Domesticorum meminerunt Constantinus de Adm. Imp. cap. 50. pag. 189. Scylitzes pag. 639. Joannes Cantacuzen. lib. 1. Hist. cap. 41. pag. 123. Codinus de Offic. cap. 6. n. 3. Euchologium Gr. pag. 272. 278. Balsamon in Quaesit. etc. Vide Glossar. med. Graecit. col. 321. Alii vero apud occidentales Domestici ecclesiae. Papyr. Ravenn. ap. Maium tom. 5. Classic. Auctor. pag. 362: Sacerdotes, clerum, tonsos, sanctimoniales feminas, actores ecclesiasticos, domesticos, aut commendatos ecclesiae diverso sexu, stauraphoros, etc. Forte praepositi inferioribus ecclesiae ministris et familiae, quibus domus ecclesiasticae cura erat. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 898: Inter haec magistri de Domo, qui vocantur Domestici, debent habere praeparatum vas magnum, plenum aqua calida juxta fontes, in qua praedicti cardinales, quum exeunt de fonte, debent lavari in eodem vase.