Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMESTICUS

DOMESTICUS,⁵ Hospitii dominus, qui hospitio excipit. Constit. Woldem. reg. Danor. ann. 1354. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 197: Item nullus, cujuscumque conditionis existens, cum aliquo clerico seu laico, sine Domestici voluntate, hospitetur; quod si aliquis fecerit, Domesticus eum cum sua familia, si suffecerit sui (sibi) aut cum vicinis et nostro advocato tunc praesente, seu nostro dapifero, tanquam publicum raptorem, prosequi et impedire poterit. Alia Erici itidem reg. ann. 1282. ibid. pag. 207: Item volumus quod nullus apud clericos, claustra vel laicos hospitetur indiscrete, sed contentus sit hiis, quae Domesticus habuerit et voluerit sibi dare, etc. Vide Domesticare 1.

Domesticus Ostiorum, ὁ Δομέστιϰος τῶν θυρῶν, Dignitas Ecclesiastica in Ecclesia CP. apud Codinum de Offic. cap. 1. n. 43. praecipuus ex Ostiariis.

Domesticus Subdiaconorum, in VIII. Synodo act. 2. pag. 619. edit. 1618.

Domestici Fidei, Fideles, qui ex domo fidei sunt, id est, Ecclesia: οἰϰεῖοι τῆς πιστεως apud Paulum Apost. ad Galat. 6. 10. S. Antiochum Hom. 99. Fidei Christianae Domestici, in Epist. Hadriani PP. apud Baron. ann. 869. n. 100. Pontius Diacon. in Vita S. Cypriani: Quod bonum est ad omnes, non ad solos Domesticos fidei. Regula S. Benedicti cap. 53: Omnibus (hospitibus) congruus honor exhibeatur, maxime tamen Domesticis fidei et peregrinis. Occurrit praeterea apud S. Augustinum in Psalm. 126. Arnobium in Psalmos, Paulinum Epist. 28. Sidonium lib. 6. Epist. 10. lib. 9. Epist. 8. Marculfum lib. 1. Form. 2. in Formulis Regalibus, cap. 16. Guillelm. Abbatem S. Theodorici in Vita S. Bernardi lib. 2. cap. 8. § 52. Antenorem Episcop. in Vita S. Silvini Episc. n. 1. in Vita S. Agricii Episc. Trevir. cap. 1. in Vita S. Praejecti posteriori n. 5. in Concilio Toletano XVII. cap. 8. in Regula Magistri cap. 91. tom. 6. Spicilegii Acheriani pag. 452. et alibi passim. Vide Domus fidei.

Domestici Dei, Eadem ferme notione, apud Euseb. Emisenum Homil. de S. Blandina, et S. Paulum ad Ephesios 2. 19.