Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMICILIUM

DOMICILIUM Ambulatorium, Machinae bellicae species. Tract. Ms. de Re milit. et mach. bellic. cap. 52: Domicilium ambulatorium, cum ponte et scalis levatoriis, possunt cum (eo) pedites (transire) flumen de una ripa ad aliam, et ponere scalas muro castelli juxta flumen positi. Et cap. 54: Domicilium ambulatorium portans secum perticas, cum caldariis ardentibus unctis tormentina, pice et sulfure bene contritis, et in medio stupa oleo uncta, de quibus fit incendarium, quod ab aqua non extinguitur. Vide Catus 2.