Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMICILIUM

DOMICILIUM Juratum, Jus domicilii juramento sibi assertum. Concil. Liman. ann. 1582: Quoniam vero abusus quidam jam pridem inolevit, ut per Domicilia quaedam jurata, quae verbalia et commentitia plerumque sunt, in fraudem Ecclesiae... ad ordines indigni irrepant; declarat haec Synodus, neminem sub praetextu Domicilii esse ordinandum, nisi illud legitime... contractum fuerit.