Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINICA

DOMINICA, seu Dies Dominicus, qui Christo potissimum dicatus est apud Christianos, Graecis ϰυριαϰή, quae et ἀναστάσιμος, βασιλὶς ϰαὶ ὕπατος τῶν ἡμερῶν, dicitur S. Ignatio in Epist. ad Magnesianos n. 9. Nomocanon nuper editus a Joan. Bapt. Cotelerio cap. 416: Πρὸ τῆς Χριστοῦ γεννήσεως, οὐϰ ἐλέγετο ϰυριαϰὴ, ἀλλα πρώτη ἡμέρα. Μετὰ δὲ τὴς ἀναστάσεως, ϰυριαϰὴ, ϰυρία πασῶν τῶν ἡμερῶν ϰαὶ ἑορτῶν ἐϰλήθη. Ita ϰυρία τῶν ἡμερῶν nude dicitur Johanni Anagnostae de Excidio Thessalonic. cap. 6. Edictum Theophili Alexandrini Patriarchae: Et mos et honestas a nobis exigit, ut omnem diem Dominicum honoremus, eumque celebremus, quoniam Christus Dominus noster praeclarum in ea suae resurrectionis munus obiit. Sedulius lib. 5. Paschalis operis cap. 20: Interea coeperat illud triste post Sabbatum dies irradiare felix, qui Domino Dominanti gratissimus nomen ab ejus Majestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus: quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem, et resurgentis Christi virtutem, etc. S. August. Epist. 119. cap. 13: Dies Dominicus non Judaeis, sed Christianis ressurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. Et Serm. 251. de Tempore: Ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatissimi in illam (diem Dominicam) transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate; qui tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta. S. Maximus Taurinens. Homil. 3. in Pentecost.: Dominica nobis ideo venerabilis est atque solennis, quia in ea Salvator, velut Sol oriens, discussis infernorum tenebris, luce resurrectionis emicuit, ac propterea ipsa dies ab hominibus saeculi Dies Solis vocatur, quod ortus eam Sol justitiae Christus illuminet. Ordo Romanus, et Isidor. lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 24: Dominicum diem Apostoli ideo religiosa solennitate sanxerunt, quia in eodem Dominus et Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo terrenis operibus, vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illo, etc. Gregor. Turonens. lib. 1. Hist. 22: Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem nos proprie Dominicum pro sancta ejus resurrectione vocamus. Dominica dies, Apocal. 1. 10. Dominicorum dies, in Epist. Encyclica Vigilii PP. Vide S. Hilarium in Prologo ad Ps. pag. 187. S. Hieronym. in Psal. 117. Brissonium ad L. Dominic. Henric. Valesium ad Eusebium de Laudibus Constant. cap. 9. et caeteros passim.

Diemence, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321. Diemenche, infra ; Diemoine, in alia Otton. comit. Burg. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 15. col. 2: An l'an de l'eyncarnacium de notre Senor mil et deux cenx et quarante et doux, le Diemoine devant feste Symon et Jude. Dimaine, in Hist. Joan. IV. tom. 2. Probat. Hist. Britan. col. 325. Dimoinge, in Lit. ann. 1339. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 338. art. 1. Dioes, in Ch. scabin. Camerac.: En l'an de l'incarnation nostre Seigneur Jesus Crist m. cc. et sissante, le Dioes après les octaves S. Pierre et S. Pol. Et in Ch. ann. 1317. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 19. r°.

Dominica Resurrectio, Quaevis dies Dominica. Anonymus lib. 1. Mirac. S. Bertini cap. 1: Tres viri in piscationis arte periti nocte Dominica... navim ascendentes, etc. Super eos enim propter noctis Dominicae Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina... Et cum Fratres in praedicto loco commorantes nocte Dominicae Resurrectionis in eadem Ecclesia, in qua corpus B. pausat Bertini, etc. Tangmarus in Vita S. Berwardi Episc. Hildesh. inter Acta SS. Bened. saec. 6. pag. 225. cap. 43: Deinde sapientissimus Rex saepius interceptam Gandesemensis Ecclesiae dedicationem in vigilia Epiphaniae Domini indixit, quae tunc prima feria Dominicae Resurrectionis accidit, velationem etiam ancillarum Dei in ipsa sacra die Epiphaniarum.

Dominicas omnes festas hilaresque sanxit Ecclesia, ut loquitur Epiphanius in Expositione fidei num. 22. nec ulla jejunia celebrat... ne ipsius quidem Quadragesimae Dominicis: qui usus semper viguit apud Christianos. Tertull. lib. de Corona cap. 3: Die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. Canon 65. apost. statuit Clericum deponendum esse, qui Die Dominico jejunaverit: et ad calcem libri 5. Constit. Apost. legitur: Reus erit, peccati, qui Dominico die jejunaverit, cum sit dies Resurrectionis. Haec prima ratio fuit prohibendi jejunii, ne tristis esset dies laetissimae Resurrectioni Dominicae consecrata. Alteram subinde refert S. Augustinus Epist. 36. cap. 12. n. 27. ad Casulanum scribens: Die Dominico jejunare scandalum est magnum, maxime postea quam innotuit detestabilis multumque fidei apostolicae Scripturisque divinis contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem. Per quod factum est, ut jejunium diei Dominici horribilius haberetur. Hinc in Conc. Carthag. IV. can. 64. legimus: Qui die Dominico studiose jejunat, non credatur Catholicus, et in Synodo Gangrensi can. 18. ex interpretatione Dionysii Exigui: Si quis propter continentiam, quae putatur, aut contumaciam in die Dominico jejunat, anathema sit. Quae duo Concilia sicut et Caesaraugustanum adversus Priscillianistas, etiam manichaeos dici solitos, ann. 381. celebratum, dum can. 2. prohibet, ne quis jejunet die Dominica, causa temporis aut persuasionis aut superstitionis, jejunium etiam die Dominico, modo absit superstitionis causa, permittere quodam modo videntur. Et Hieronymus quidem Epist. 28. ad Lucinium scribit: Utinam omni tempore jejunare possimus: quod in Actibus Apostolorum (ut etiam Augustinus Epist. 36. num. 28. observavit) diebus Pentecostes et die Dominico apostolum Paulum et cum eo Credentes fecisse legimus. Ne hinc tamen Ecclesiae morem ac legem improbare videatur, mox dictum temperans addit: Nec hoc dico, quod Dominicis diebus jejunandum putem. Haec fere post Petrum Coustant tom. 1. Epistolarum Rom. Pontificum col. 335. et seqq.

Dominicae observatio jam olim a nona, seu vespere praecedentis diei incipiebat. Concil. Francof. ann. 794. cap. 21: Ut dies Dominica a vespere usque in vesperam servetur. Ita in Concilio Berghamstedensi ann. 697. et Forojuliensi ann. 791. can. 13. Capitulari Aquisgran. ann. 789. cap. 15. lib. 1. Capit. cap. 15. etc. Ratio est, inquit Richardus Ep. Cremonensis in Mitrali, et ex eo Durandus lib. 5. Ration. cap. 9. n. 2: Quia vespertina synaxis, seu hora, primum est officium diei sequentis. Simon Islepe Episcop. Cantuariens. in Provinciali Ecclesiae Cantuar. apud Lindwodum lib. 2. tit. 3: In primis sacrum diem Dominicum ab hora diei sabbati vespertina inchoandum, non ante horam ipsam praeveniendo, ne Judaïcae professionis participes videamur, quod etiam in festis, quae suas habent vigilias, observetur. In plerisque veteribus Statutis MSS. pro Artificibus Parisiensis civitatis, id potissimum cavetur, ut nemo quidquam artis exerceat, diebus Dominicis ac festis, ne au Samedi depuis le dernier coup de Vespres sonné en la Paroisse, où aucuns desdits mestiers demourront. Vide in hanc rem S. Augustinum Serm. 51. de Tempore, Herardum Turon. in Capitul. cap. 2. Gregor. Turon. lib. 3. de Mirac. S. Martini cap. 31. 56. Vitam Aicadri Abb. Gemetic. cap. 25. Matth. Paris et Rogerum Hoveden. ann. 1201. etc.

Hoc die ab omni opere servili cessatum, etiam ab ipsa venatione. Theodorus Cantuariensis Episcopus in Capitul. cap. 7: Graeci et Romani in die Dominica non navigant, nec equitant, panem non faciunt, nec in curru ambulant, nisi ad Ecclesiam tantum: nec balneant se Graeci, non scribunt publice, tamen pro necessitate seorsim in domo scribunt. Adde eumdem in Poenitentiali cap. 44. praeterea Concilium Aurelianense III. cap. 28. Vernense ann. 755. cap. 14. Moguntiac. cap. 37. Capitula Caroli Mag. lib. 1. cap. 81. 75. etc.

Neque Dominicis vel festis diebus Placita publica teneri licuit, nisi forte pro magna necessitate, aut hostilitate cogente, ut habet Carolus M. in Capit. pro partibus Saxoniae ann. 789. cap. 18. neque Mercatus agi, ut in Capitul. 1. ann. 809. cap. 18. Capitul. 2. ejusdem anni cap. 8. Vide Capitularia Caroli C. tit. 11. cap. 7. tit. 36. cap. 19. tit. 38. cap. 7.

Dominica die sedebant ut jus dicerent Magistri requestarum, ex Arest. parlam. ann. 1291. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 42. r°. col. 2: Pro causis et requestis senescalliarum et earum partium, quae reguntur jure scripto, audiendis et expediendis, sedeant diebus Veneris, Sabbati, Dominica, et aliis diebus quibus viderint expedire, qualibet septimana, quatuor vel quinque personae de Consilio.

Dies Dominicus primum apud Latinos in hebdomade sibi locum vendicat, estque primus dies hebdomadis, ut dies Lunae secundus, qui et inde Feria secunda nuncupatur, ut dies Martis tertius est feria tertia, et sic de caeteris. Ita Lex Dominic. Codicis Theod. de Spectac. (15, 6, 5.) Atque inde hebdomada saepe nomen sumit a Dominica praecedente, ut hebdomada Passionis, a Dominica praecedente, quae Passionis dicitur. At Graeci hebdomadis a subsequente Dominica appellationem tribuunt: v. gr. Palmarum hebdomada non est ea, quae subsequitur Palmarum Dominicam, sed quae praecedit, quae Latinis Passionis est. Ita quarta hebdomada Quadragesimae, Graecis illa est, quae Dominicam quartam intervertit: quare quae Latinis erit tertia hebdomada Quadragesimae, Graecis erit quarta; quae illis quarta, Graecis quinta. Excipiuntur tamen eae hebdomadae, quae a Paschate ad Pentecosten excurrunt, quae a prima et praecedente, non a subsequente nominatur.

At cum Dominicae totius anni suis quaeque fere appellationibus donentur, operae pretium videtur de iis sigilatim observare, quae ad illarum nomina spectant: quae quidem cum saepe etiam ab Introitu, uti vocant, qui ad Missam dici solet, designentur a Scriptoribus: qualis ille in singulis sit, ad singulas Dominicas adnotabimus. Prima igitur Dominica est.

Dominica prima Adventus Domini, a qua Ecclesiastica Officia incipiunt, ut ait Durandus lib. 6. Ration. cap. 1. 2. et 3. quae est quarta a Natali Domini. Hujus Introitus ad Missam est: Ad te levavi. Dicitur etiam Dominica Aspiciens a longe, quod est initium primi responsorii officii nocturni. Respondet haec Dominica Latinorum, Dominicae Graecorum, quam ϰυριαϰὴν δεϰάτην τοῦ Λουϰᾶ vocant, i. e. decimae ex iis Dominicis, in quibus Evangelium S. Lucae per Lectiones ad Missam et inter Officia legitur; nempe de Muliere habente spiritum infirmitatis. Nam, ut id semel moneatur, Graeci ita evangelia in sacris Liturgiis legunt: a Dominica Paschatis Evangelium Joannis: Matthaei a feria 2. post Dominicam Pentecostes ad Parasceven subsequentem festum diem Exaltationis S. Crucis: Lucae a 2. feria post Dominicam Exaltationis: denique Marci pars potissima inter Matthaeum et Lucam absolvitur. Vide Allatium de Dominic. Gr. cap. 31.

In ordine Ambrosiano, ut et in Mozarabo sex de Adventu Domini missae assignantur: in Ordine vero Gelasiano adnotantur quinque, pro totidem, ut videtur, Dominicis Nativitatem Domini praecedentibus. Unde palam est quibusdam in locis adventum Domini olim a Dominica sexta ante Natalem Christi, in multis autem a quinta incoepisse. Vide Adventus 2. Observandum pariter antiquitus remotiorem a Natali Domini dominicam quartam dictam esse, primam vero, quae proxima.

Dominica 2. Adventus, quae est tertia a Natali Domini: Dominica prima ante Natale Domini, in Kalend. Rom. ante 900. annos descripto apud Allatium lib. de Domin. Graec. cap. 37. Hujus Introitus est: Populus Sion. Graec. Dominica undecima Lucae, seu de Vocatis ad nuptias, nuncupatur.

Dominica 3. Adventus, quae Dominica secunda ante Natale Domini, in Kalend. Rom. Hujus Introitus est: Gaudete in Domino semper, et iterum dico: Gaudete. Graecis, Dominica duodecim Lucae, sive de decem leprosis dicitur. Johannes in captivitate, ab evangelii lectione apud occidentales.

Dominica 4. Adventus, quae proxima Nativitati: Dominica tertia ante Natale Domini, in Kalend. Rom. Graecis, ϰυριαϰὴ πρὸ τοῦ Χριστοῦ γεννήσεως. Introitus olim: Memento nostri, domine; hodie, Rorate coeli. Le Dimenche dernier des Oleries de devant Noel, in Lit. remiss. ann. 1478. O scilicet dictae Antiphonae septem, quae in ecclesia Adventus Domini tempore cantantur. Vide Carpenter. infra in hac littera O.

Dominica infra Octavam Natalis Domini, cujus Introitus est: Dum medium silentium. Dominica 1. post Natale, in Kalend. Rom. Graecis, ϰυριαϰὴ μετὰ τὴν Χριστοῦ γέννησιν.

Dominica infra Octavam Circumcisionis, quae Graecis ϰυριαϰὴ πρὸ τῶν φώτων.

Dominica 1. post Epiphaniam, vel infra Octavam Epiphaniae. cujus Introitus: In excelso throno, etc. Graecis, ϰυριαϰὴ μετὰ τὰ φῶτὰ, id est, Dominica post baptismum Christi, quem φωτισμόν, Illuminationem vocant, ut festum ipsum, τὰ ἅγια φῶτα, vel ἡμέραν et ἑορτὴν τῶν ἀγίων φώτων.

Dominica 2. post Epiphaniam, cujus Introitus est: Omnis terra, Graecis Dominica decima quinta, de Zacchaeo. Vide Festum Architriclini. Dominica post Octavas Epiphaniae, in chart. sec. XIV. ap. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 133.

Dominica 3. post Epiphaniam, cujus Introitus est: Adorate Dominum. Graec. Dominica duodecima Lucae, sive τελώνου, de Publicano et Pharisaeo. Dicitur iisd. προσφωνήσιμος, ut et ipsa quae antecedit hebdomada, in qua jejunant Armeni, qui istius hebdomadae jejunium ἀρτζιϐούριον vocant, de quo copiose Allatius de Dom. Gr. cap. 8.

Dominica 4. post Epiphaniam. Dominicae a tertia ad sextam post Epiphaniam dicuntur etiam Adorate primum, secundum, tertium, quartum.

Dominica 5. post Epiphaniam.

Dominica 6. post Epiphaniam.

Dominica Septuagesimae, cujus Introitus: Circumdederunt me. Graecis ϰυριαϰὴ τοῦ ἀσώτου, seu Dominica de Prodigo, quod in ea de illo legatur parabola. Item Festum repositionis sc. Alleluiae, et Dominica qua Alleluia clauditur vel dimittitur vel deponitur. Vide Alleluia Clausum. Dicitur etiam Dominica In Septuagesima et Infra Septuagesimam, quae scilicet in diem lunae ante hanc Dominicam cadit.

Dominica Sexagesimae, cujus Introitus: Exurge. Graec. ϰυριαϰὴ τῆς ἀποϰρεώ. Est autem ἀποϰρεώς, quod Latinis Carnisprivium, qua appellatione hebdomadam, quae praecedit hanc Dominicam ἑϐδομάδα τῆς ἀποϰρεώ vocant, quod non ultra eam vescendis carnibus operam dent, sed una cum eaillis edendis finem imponant.

Dominica quinquagesimae, cujus Introitus: Esto mihi. Gr. ϰυριαϰὴ τῆς τυροφάγου, et τυρινή, cui id nominis, ut et hebdomadae, quae hanc Dominicam praecedit, inditum, quod post eam Dominicam casei et ovorum esus dimittatur. Quippe post hanc Dominicam, die Lunae, Graeci jejunium quadragesimale auspicantur, aliter ac Latini, qui Mercurii die incipiunt. Beneharnensibus dicitur Dimenge cabée, id est, Dominica in capite Quadragesimae, ut observat Marca lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 24. n. 9. Dominica prima, quae est ante caput jejunii, in Concil. Narbon. ann. 1054. Dominica ante Cineres, in Chron. Alber. ad ann. 1220. pag. 507. Vide in Carnisprivium.

In libro Petri Mallii cap. 30. etiam appellatur Dominica de carne levario, seu de carne levanda, uti legendum conjectat Mabillonius tom. 2. Musaei Ital. pag. 159. alibi Dominica ad vel ante carnes tollendas; ante brandones, in Chartulario S. Martini Pontisar. ubi Joannes dictus le Diable vendit duo arpenta terre apud Commeniacum die Dominica ante Brandones. Dominica brandonum dicebatur Dominica prima Quadragesimae, ut dictum est in voce Brandones; Dominica igitur ante Brandones erat Dominica Quinquagesimae, non Quadragesimae, ut habetur apud Labbeum Chronol. Histor. part. 3. pag. 169: Carolus IV. cognomento Pulcher.... inunctus Remis 21. Februarii Dominica Quadragesimae, quae olim dicebatur devant les Brandons: quibus in verbis error se ipse prodit; anno enim 1322. ad quem haec referuntur, Dominica, non Quadragesimae, sed Quinquagesimae incidebat 21. Februarii, cum Paschatis dies incideret hoc anno in decimam Aprilis.

Dominica Prima Quadragesimae, cujus Introitus: Invocavit me. Quintana etiam dicitur, quod sit quinta a Paschate, ut auctor est Durandus lib. 6. cap. 32. n. 1. Dominica Brandonum vel Brandorum appellitata est. Instr. ann. 1318. Hist. Dalph. tom. 2. pag. 177. col. 1: Item anno quo supra; scilicet die Dominica Brandorum sequenti Indict. 11. Vide in Brando 1. Etiam Dies focorum et de orditis lignis. Graecis πρώτη τῶν νηστειῶν, et ϰυριαϰὴ τῆς ὀρθοδοξίας, ob restitutam sacrarum Imaginum adorationem.

Ordinar. MS. Rotomag.: Ad processionem hujus Dominicae in statione. R'Cum sederit. Quidam sacerdos canonicus indutus alba, amictus cum stola, tenens crucem ante pectus suum ad similitudinem Domini ad judicium venientis, cantet in pupilto.V' Venite Benedicti. Chorus respondeat: Et ibunt, etc. Tunc intret processio chorum residuum; et post fiat sermo ad populum.

Dominica secunda Quadragesimae, cujus Introitus est: Reminiscere. Ab Evangelio Dominica Chananaeae, item post focos vel ignes, etiam Rohordicum secundum. Graecis, ϰυριαϰὴ δευτέρα τῶν νηστειῶν.

Dominica tertia Quadragesimae, cujus Introitus: Oculi mei. Evangelium: Daemon mutus. Graecis, ϰυριαϰὴ τρίτη τῶν νηστειῶν, et ϰυριαϰὴ τῆς Σταυροπροσϰυνήσεως. Dicitur etiam Latinis Adorandae crucis.

Dominica quarta Quadragesimae, cujus Introitus: Laetare Hierusalem. Evangelium: Quinque panes. Dominica de Rosa nuncupata, eo quod in ea fit solemnis illa Rosae aureae benedictio. Vide Rosa aurea. Graecis, ϰυριαϰὴ τετάρτη τῶν νηστειῶν.

Media Quadragesima nuncupatur in Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 232: A un jour de samedi dont la Mi-caresme fu le lendemain, etc. Aliae ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329: Le Dimenche que l'en chante en sainte église Letare Ihierusalem, que l'en dit la Mi-karesme, etc. Vide infra Fonta. Inde etiam Dominica mediana dicta, et in media Quadragesima.

Dominica in Passione Domini, Dominica quinta Quadragesimae, a qua passionis officium auspicatur Ecclesia, unde ita appellatur, ut auctor est Durandus lib. 6. Ration. cap. 60. Acta Alex. III. PP. sub ann. 1162: Exivit ergo e Genua in Dominica Passione, et cum omni jucunditate navigans venit ad insulam de Liguriis in Sabbato Palmarum. Graecis est 5. jejuniorum, πέμπτη τῶν νηστειῶν. Hujus Introitus est: Judica me Deus. A responsario dicitur Isti sunt dies; etiam Repositus, vide infra Dominica Repus. Vide Notas ad Villharduin. n. 129. et infra verbo Hebdomada. Praeterea Dominica Mediana appellatur ab Amalario lib. 4. cap. ult. edito a viro doctiss. Jo. Mabillonio tom. 2. Analector. pag. 114. quia Hebdomadam Medianam subsequitur; hanc etiam Medianam octavam vocat Fulcuin. in Chron. Laubiensi cap. 38. forte quod sit 8. Dominica a Dominica Septuagesimae: Actum est hoc feria 6. ante Dominicam, quam vocant Medianam octavam. Dominica mediana vulgo est quarta Quadragesimae, unde ejus Octava quinta.

Alia porro est Dominica Quintanae, in Charta Petri Episcopi Santonensis ann. 1240. in Regesto Inculismensi Camerae Comput. Paris. fol. 23. Est enim illa, qua Quintanae ludus exercebatur a Vicanis. Vide, Quintana.

Dominica in Palmis, sexta quadragesimae, apud Rupert. lib. 5. de Divin. Offic. cap. 7. quae in Ordine Romano, Dies Palmarum, sive florum, atque ramorum appellatur: Alibi Pascha florum, vel Pascha floridum, Gall. Pasques-fleuries. Dominica in Ramis, Durando lib. 6. cap. 47. Dominica ad Palmas, apud Leon. III. PP. Ep. 5. Beletus cap. 93: Hic dies dicitur Dominica in Ramis palmarum, quod illo die rami palmorum in processionibus deportentur in significatione illorum, quos filii Israël statuerunt straverunt in via, Christo jam veniente. Adde Isidor. lib. 6. Orig. cap. 18. In lib. Sacr. Gregor. M. Dominica in Ramis palmarum dicitur. Dominica Olivarum, in Histor. Rerum Laudens. apud Murator. to. 6. col. 1105. Will. Tyrius l. 12. cap. 12: Accidit casu, quod in die festo, qui dicitur Ramis palmarum, cum de more populus universus in vallem Josaphat convenisset ad solennem et celebrem tantae diei processionem, etc. Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepisc. Colon. n. 17: Erat autem dies ille, quem Christianitas appellat Diem palmarum. Dominica Indulgentiae, quae et Dominica Palmarum, in Ordine Romano. Dominica Indulgentiae, quae diversis vocabulis distinguitur, id est Dies palmarum, sive florum, atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum, sive Competentium, et Capitilavium. Ex quibus patet, eamdem Dominicam Osanna etiam appellari, quia, ut ait Alcuinus, dum in eo Dominus Hierosolymam tenderet, ei occurrit turba plurima hinc inde clamando, Osanna, quod interpretatur, salvifica, sive salvos nos fac. Joannes Euchaita pag. 7: ὠσαννὰ τοίνυν, σῶσον ἐυλογημένε. Dominica indulgentiae dicebatur ob poenitentium reconciliationem, quae feria 5. sequenti solenni ritu fiebat; Capitilavium vero quia tunc moris est, inquit Rabanus lib. 2. de Instit. Clerc. cap. 35. lavandi capita infantium qui ungendi sunt. Quod de adultis potiori jure est intelligendum. Hic usus desiit circa 12. seculum.

Dominica Osanna, apud Ademarum Cabanensem non semel, Dies Osannae, apud Abul-Faragium in Hist. Dynastiarum pag. 163. et in Charta ann. 1170. apud Duchesnium in Probat. Hist. Castegnereae pag. 32. Capitul. de Villis cap. 28: Dominica in palmis, quae Osanna dicitur. Osanna, nude in Regula Monachorum Fontevraldensium cap. 16. Libellus Fulconis Comitis Andegav. apud Holstenium in Collect. Rom. de Urbano II. PP.: Ubi mihi florem aureum, quem manu gerebat, donavit: quem ego ob memoriam et amorem illius in Osanna semper mihi meisque successoribus deferendum constitui. Eadem habentur in Fragm. Hist. Andegav. n. 8. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 37: Duodecim denarios censuales in Osanna singulis annis Ecclesiae nostrae reddendos. Adde fol. 116. Epitaphium Guillelmi Comitis Inculismensis: Hic jacet Dominus Amabilis Guillelmus Comes Engolismae, qui ipso anno, quo rediit de Hierusalem, abiit in pace, 8. Id. April. vigilia Osannae, 1028. anno ab incarnat. Ita etiam hanc Dominicam appellari ab AEthiopibus docemur ex illorum computo apud Joseph. Scalig. lib. 7. de Emendat. temp. pag. 700. Porro dicuntur apud Hebraeos Osanna termites palmae, oleaeve, aut salicis, alteriusve arboris, Graecis βάϊα, quos quatiebant in honorem ejus, cui pompa ducebatur, quod Graeci dicunt ϰλάδους ἐπισείειν: Epiphan. Serm. εἰς τὰ βάϊα, et S. Chrysost. Homil. in Magnam Septimanam, τὰ βάϊα σείειν et ἰπισείειν, ut observatum a Baronio ann. 34. n. 6. et Casaub. Exerc. 16. in eumdem Baron. cap. 2. Henr. Valesio ad Hist. Eusebii lib. 2. cap. 22. Joann. Baptista Cotelerio ad tom. 1. Monument. Eccles. Gr. Hinc ἑορτὴ τῶν βαΐων Cyrillo Scythopolitano in Vita S. Euthymii, Auctori Vitae S. Theodori Studitae, etc. Ἡμέρα τῆς βαϊφόρου, Cedreno et Epiphanio Monacho de Locis sanctis. Vide Luitprandum lib. 3. cap. 5. et S. Augustinum lib. 2. de Doctrina Christ. cap. 11. Hujus Dominicae Introitus ad Missam est: Domine ne longe. Denique appellatur Dominica Lazari, in Vita S. Proculi Episc. Veronensis n. 16. quia, ut ait Allatius cap. 20. Sabbato, quod hanc Dominicam praecedit, Lazari resuscitati memoria recolitur: qui addit, Graecos postmodum magnae pompae apparatu, ramis olivarum, palmisque in Cruces ac alias formas confictis, in ramis appensis sequentem diem Dominicum solemni ritu celebrare. De vocis Osanna variis significationibus vide sanctum Hieronymum Epist. 145.

Nostris etiam Ozanne, sine addito. Charta ann. 1316. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 227: Nous estanz en la Rouchelle vers la fin de l'an 1315. ou commencement de l'an 1316. environ l'Osanne. Alia ann. 1340. in Reg. 73. ch. 23: Laquele (quinzaine) commença le mardi emprès le Diemenche, que l'en chante Oculi mei, et feni le mardi avant l'Ozanne. Vide infra Festum 1.

Inter varias hujus Dominicae nomenclaturas non est omittenda quae legitur lib. 3. de Gestis SS. Rotonensium in Act. SS. Benedict. saeculo 4. part. 2. pag. 215: Receptusque est in Monasterio in sancto Sabbato, id est, in Ramis palmarum. Quod tamen de ipso Sabbato sancto haud absurde videtur posse intelligi; atque adeo quod explicationis causa additum est, id est, in Ramis palmarum, nihil aliud indicare quam Sabbatum, quod est de hebdomada quae dicitur in Ramis Palmarum.

Dominica Sancta in Pascha, in Kalend. Romano. Dominica sancta, nude, in Sacramentario Gregorii Magni ex Bibl. Belvacens. Ecclesiae. Dies Dominicus ϰατ᾽ ἐξοχὴν dictus, Tertull. de Idol. cap. 14. Gr. ϰυριαϰὴ τοῦ πάσχα, et ἁγία ϰαὶ μεγάλη ϰυριαϰὴ τοῦ πάσχα, in Euchologio: in Nomocanone nuper edito a Jo. Bapt. Cotelerio cap. 411. 579. λαμπρὰ ϰυριαϰή: Pachymeri lib. 4. cap. 3. et in Pentecostario, μεγάλη ϰαὶ λαμπρὰ ϰυριαϰή: eidem Pachymeri lib. 7. cap. 15. ϰυρία τῶν ἑορτῶν. Vide Pascha, Dies magnus.

Dominica prima post Pascha, vulgo ab Introitu, Dominica Quasimodo quae in Kalend. Rom. Dominica octava Paschae, in Missali Gothico-Gallicano, Clausum Paschae, Gall. Pâques closes: alias Antipascha et Conductus Paschae, aliis dicitur Dominica post Albas, quae nempe Sabbatum sequitur in quo nuper Baptizati vestes candidas, quas induerant Sabbato ante Pascha, deponebant, ut est in Ordine Romano. In Missa Ambrosiana appellatur Dominica in Albis depositis. Unde liquet in Missali et Breviario Romano, ubi Dominica in Albis dicitur, vocem depositis subaudiri, de qua sic Augustinus Serm. 157: Paschalis Solennitas hodierna festivitate concluditur, et ideo hodie Neophytorum habitus commutatur, ita tamen ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur. Sic porro Dominica secunda, tertia, etc. post Albas, apud Rupertum lib. 9. de Divin. Offic. cap. 1. 2. Graecis, ϰαινὴ et νέα ϰυριαϰὴ τοῦ ἀντιπάσχα. Dicitur etiam Octava Infantium. Vide Allatium de Dominic. et Hebd. Graec. cap. 24. Dicitur etiam δευτεροπρώτη ϰυριαϰὴ, apud Eustathium in Vita S. Eutychii Patr. CP. n. 95. id est secunda post primam, Paschalem scilicet.

Dominica secunda post Pascha, cujus Introitus ad Missam est: Misericordia Domini. Eadem Dominica prima post octabas Paschae, in lib. 1. Sacramentor. Eccles. Rom. cap. 57. dicitur, Dominicum post octabas Paschae, etiam Dominica trium septimanarum Paschae, et secundum Evangelium hujus diei. Dominica de Pastor bonus in Ord. Rom. Alias Dominica unam Domini, Dominica post ostensionem reliquiarum, Dominica mapparum albarum, et Dominica mirabilia Domine. Graecis, ϰυριαϰὴ τῶν ἁγίων μυροφόρων, quod in ea festum celebrent trium mulierum quae coemptis aromatibus ad Christi Sepulcrum accesserunt ut eum ungerent.

Dominica tertia post Pascha, quae in Kalendario Romano et in lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom.: Dominicum secundum post clausum Paschae, et Dominica secunda post octabam Paschae dicitur, cujus Introitus ad Missam est: Jubilate omnis terra. Graecis, ϰυριαϰὴ τοῦ παραλύτου, Latinis Paralytici.

Dominica quarta post Pascha. In lib. 1. Sacrament. Dominicum tertium post clausum Paschae, et in Kalendario Rom. Dominica tertia post octabam Paschae, cujus Introitus ad Missam est: Cantate Domino. Graecis, ϰυριαϰὴ πέμπτη τῆς Σαμαρείτιδος, vel μεσοπεντηϰοστῆς. Evangelium Samaritani, apud Latinos.

Dominica quinta post Pascha, cujus introitus Vocem jucunditatis quae et Dominica Rogationum dicitur; vel ante Litanias, ut in Vita S. Eligii apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 194. Dominica quarta post Octabam Paschae, in Kal. Rom. in libr. Sacram. post clausum Paschae. Secundum Evangelium Dominica coeci nati. Dicitur etiam Festum Evangelismi. Graecis Κυριαϰὴ τοῦ τυφλοῦ.

Dominica post Ascensionem, quae Dominica post Ascensam Domini, in Kalend. Rom. et in Sacrament. cujus Introitus ad Missam est: Exaudi Domine. Romae Dominica de Rosa vel de Rosis dicta, haud dubie quia ut legitur in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Musaei Ital. pag. 147. de altitudine templi (sanctae Mariae Rotundae, in qua erat statio) mittuntur Rosae in figura Spiritus Sancti. Graecis, ϰυριαϰὴ τῶν ἁγίων τριαϰοσίων δέϰα ϰαὶ ὀϰτὼ θεοφόρων πατέρων τῶν ἐν Νιϰαίᾳ.

Dominica Sancta Pentecosten, in Kalend. Rom. Graecis, ϰυριαϰὴ τῆς ἁγίας Πεντηϰοστῆς.

Dominica prima post Pentecosten, quae et sanctae Trinitatis, Dominica Benedicta, dicitur apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 147. lib. 4. cap. 41. Dominica octaba Pentecosten, in Kal. Rom. Dominica octavas Pentecostes, apud Gregor. M. in Sacramentario. Graecis, ϰυριαϰὴ τῶν ἁγίων πάντων, seu πρώτη τοῦ Ματθαίου. Rex dierum Dominicorum, ut est in veteri MS. cui titulus, Le Roman de la Malemarastre: Par un jour, qui est apelez li Rois des Diemenches: ce est li jours de la sainte Trinité. Regestum censuum Carnoti ann. 1302. fol. 20: Item le Maistre des Peletiers doit chacun an le Roy des Dimanches un beurage à toutes les personnes nommées pardevant. Id vero nominis tribuitur Dominicae Paschatis, quae Κυρία ἑορτῶν dicitur Pachymeri lib. 7. cap. 15. Vide Festum S. Trinitatis et Menardum in libr. Sacrament. S. Gregor. pag. 163. Etiam Dominica duplex, Dominica Domine in tua, Dominica prima aestatis, Conductus Pentecostes.

Dominica secunda post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam: Factus est Dominus protector meus. Alias Dominica trium septimanarum Pentecostes. Graecis, Dominica secunda Matthaei, de Christo docente.

Dominica tertia post Pentecosten, cujus Introitus: Respice me. Graecis, Dominica tertia Matthaei.

Dominica quarta post Pentecosten, cujus Introitus: Dominus illuminatio mea. Graecis, Dominica quarta Matthaei, sive de Centurione.

Dominica quinta post Pentecosten, cujus Introitus: Exaudi, Domine. Graecis, Dominica quinta Matthaei, de Vexatis a daemone.

Dominica sexta post Pentecosten, cujus Introitus: Dominus fortitudo. Graecis, sexta Matthaei: sive de Paralytico.

Dominica septima post Pentecosten, cujus Introitus: Omnes gentes. Graecis, septima Matthaei, sive de Duobus coecis.

Dominica octava post Pentecosten, cujus Introitus: Suscepimus, Deus. Graecis, octava Matthaei, sive de Quinque panibus et decem piscibus.

Dominica nona post Pentecosten, cujus Introitus: Ecce, Deus, adjuva me. Graecis, nona Matthaei, sive de Ambulatione in mari.

Dominica decima post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam est: Dum clamarem. Graecis, Decima Matthaei, sive de Lunatico.

Dominica undecima post Pentecosten, cujus Introitus: Deus in loco sancto. Graecis, undecima Matthaei, sive de Parabola Regis.

Dominica duodecima post Pentecosten, cujus Introitus: Deus in adjutorium. Graecis, duodecima Matthaei, sive de Interrogante Jesum divite.

Dominica decima tertia post Pentecosten, cujus Introitus: Respice, Domine. Graecis, decima tertia Matthaei, sive de Parabola vineae.

Dominica decima quarta post Pentecosten, cujus Introitus: Protector noster. Graecis, decima quarta Matthaei, sive de Vocatis ad Nuptias.

Dominica decima quinta post Pentecosten, cujus Introitus: Inclina aurem tuam. Graecis, decima quinta Matthaei, sive de Interrogante Jesum Jurisconsulto.

Dominica decima sexta post Pentecosten, cujus Introitus: Miserere mei, Domine. Graecis, Dominica ante Exaltationem S. Crucis.

Dominica decima septima post Pentecosten, cujus Introitus: Justus es, Domine. Graecis, Dominica post Exaltationem S. Crucis.

Dominica decima octava post Pentecosten, cujus Introitus: Da pacem. Graecis, Dominica prima Lucae, sive de Venatione piscium.

Dominica decima nona post Pentecosten, cujus Introitus: Salus populi ego sum. Graecis, Dominica secunda Lucae, sive de Amandis inimicis.

Dominica vigesima post Pentecosten, cujus Introitus: Omnia, quae fecisti. Graecis, Dominica tertia Lucae, sive de Filio viduae.

Dominica vigesima prima post Pentecosten, cujus Introitus: In voluntate tua. Graecis, Dominica quarta Lucae, sive de Parabola seminis.

Dominica vigesima secunda post Pentecosten, cujus Introitus: Si iniquitates. Graecis Dominica quinta Lucae, sive de Divite et Lazaro.

Dominicae vigesima tertia post Pentecosten, cujus Introitus: Dixit Dominus. Graecis Dominica sexta lucae, sive de Habente legionem.

In Kal. Rom. Allatiano post Dominicam quintam post Pentecosten, Dominicae, secus quam hodie, recensentur: quae enim festum S. Petri Apostoli subsequitur 3. Kl. Jul.

Dominica prima post Natale Apostolorum dicitur quam excipiunt

Dominica prima post octabam Apostolorum.

Dominica secunda post octabam Apostolorum.

Dominica tertia post octabam Apostolorum.

Dominica quarta post octabam Apostolorum.

Dominica prima post sancti Laurentii.

Dominica secunda post sancti Laurentii.

Dominica tertia post sancti Laurentii.

Dominica quarta post sancti Laurentii.

Dominica quinta post sancti Laurentii.

Dominica prima post sancti Cypriani.

Dominica secunda post sancti Cypriani.

Dominica tertia post sancti Cypriani.

Dominica quarta post sancti Cypriani.

Dominica quinta post sancti Cypriani.

Dominica sexta post sancti Cypriani.

Dominica septima post sancti Cypriani.

Dominica octava post sancti Cypriani.

Dominica nona post S. Cypriani, quae natale S. Andreae subsequitur. Deinde subsequuntur tres Dominicae de adventu Domini ante Natale Domini.

Dominica Apostolorum. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 347: Nous avons receu l'umble supplication de Loys de Grudeningo jeune gentilhomme, bourgois natif de la ville de Venise... contenant comme le Dimenche, que l'en appelle au pais le Dimenche des Apostres, etc.

Dominica qua cantatur: Aspiciens a longe Deus, in Lib. anniversar. S. Germ. Prat. fol. 45. r°. Lib. pitentiar. ejusdem abbatiae: III. Non. Decembris. Dominica qua cantatur: Aspiciens a longe, debet dari conventui pitantia super redditibus Aureinvillae. Vide Dominica 1., Adventus.

Dominica Bordarum, Prima in Quadragesima. Vide supra Bordae.

Dominica Brandonum, Eadem acceptione. Vide in Brando 1.

Dominica Burarum, Eodem intellectu. Vide supra Burae.

Dominica ante Candelas, Quae festum Purificationis praecedit, in Ch. Hugon. ducis Burg. ann. 1234. ex Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris.

Dominica Carnelevale, vel de Carne levario, Dominica in Quinquagesima apud eos omnes, qui jejunium Quadragesimale inchoant a feria quarta post hanc Dominicam, prima vero in Quadragesima apud Mediolanenses, qui ab hac die solemne jejunium auspicantur. Ordo eccl. Ambros. an. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 870: Dominica in caput Quadragesimae, quae dicitur Carnelevale. Vide Dominica Quinquagesimae.

Dominica in qua cantatur Evangelium Chananaeae, in vita S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 643. col. 1. Secunda Quadragesimae Echardo tom. 1. Bibl. Praedicat. pag. 54. in notis.

Dominica Clavi, Passionis scilicet; an quod clavus vel pars clavi, quo Christus cruci affixus est, in ea honoraretur ? Le jour du Dimenche de la Passion, nommé à Laigny le Dimenche du Clou, in Chartul. Latiniac. fol. 200.

Dominica Focorum, Prima Quadragesimae. Vide supra Dies focorum post Dies 7.

Dominica de Fontanis, Le Dimenche des fontaines, in agro Perticensi sic appellabatur Dominica quarta Quadragesimae. Vide infra in Fonta.

Dominica qua cantatur Jherusalem, Eadem quae quarta Quadragesimae, in Charta ann. 1327. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 228.

Dominica post benedictionem Indicti, Secunda post Pentecosten. Charta ann. 1260. in Chartul. S. Dion. pag. 397. col. 2: Ou mois de Jung le Diemenche après la bénéiçon. Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 9: Dimenche prochain après la béniçon du Landit.

Dominica Indulgentiae, Eadem quae Palmarum. Vide Dominica in palmis.

Dominica, Isti sunt dies, memoratur in Charta ann. 1145. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 40. at quaenam illa fuerit, ignoramus. Dominica qua cantatur: Isti sunt dies, Quae in Passione appellatur. Charta Joan. de Castell. dom. de S. Hilario ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 361: Sabbato ante Annunciationem dominicam, et post Dominicam qua cantatur: Isti sunt dies. Vide in Casula 3.

Dominica Lazari, Eadem quae in Palmis, in Charta ann. 1208. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 873. Vide Dominica Osanna.

Dominica de Lignis orditis, Prima vel secunda Quadragesimae. Vide supra Bohordicum.

Dominica ante Litanias, Eadem quae Quinta post Pascha. Vide ibi.

Dominica Major, in ecclesia Autissiodorensi dicitur illa, cujus officium, nulla occurrente festivitate, excluditur, ut sunt Dominicae prima Adventus, in Septuagesima, prima et quarta in Quadragesima, etc.

Dominica Mapparum albarum, Eadem quae Secunda post Pascha; cujus appellationis ratio patet ex Charta ann. 1454. in Chartul. Latiniac. fol. 78: Icellui ban (de vin) commençant la veille de Pasques commenians, durant la quinzaine d'icelluy jour de Pasques jusques au Dimenche, que on chante en sainte église Misericordia Domini, que l'on nomme communément audit Laigny le Dimenche des blanches nappes.

Dominica Mediana. Vide Dominica in Passione.

Dominica Mensis Paschae. Charta Petri abb. S. Remig. Rem. in Chartul. Campan. fol. 247. v°. col. 1: Actum anno Domini m. cc. xl. vij. Dominica mensis Paschae. Vide Menses Paschales in Mensis.

Dominica Mirabilia Domine, in Charta ann. 1366. ex Reg. C. Chartoph. reg. laudata tom. 4. novi Tract. diplom. pag. 729. inter not. Dominica secunda post Pascha.

Dominica Olivarum, Eadem quae in Palmis. Vide Dominica in Palmis.

Dominica Osanna. Vide Dominica in Palmis, pag. 167. col. 3.

Dominica ad tres septimanas Pentecostes, in Charta ann. 1247. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 467: Datum apud Rupemmauram die Dominica ad tres septimanas Pentecostes. Dominica secunda post Pentecosten.

Dominica Pinguis, vulgo Dimanche gras, Eadem quae in Quinquagesima, ultima scilicet qua carnes vesci licet. Consuet. Castell. ad Sequanam ex Cod. reg. 9898. 2: Le Dimenche grassot il vend vin qui il plaist sans ban.

Dominica Quadragesimam intrans, Prima Quadragesimae, in Charta ann. 1180. ex Chartul. Cluniac.

Dominica Quintanae. Vide Dominica in Passione.

Dominica vulgo Repus, Eadem quae in Passione Domini, sic nuncupata quod Sabbato praecedente, Romano ritu, Christi et Sanctorum imagines velo absconduntur: porro nostris Repus, idem atque absconditus, ut videre est infra in Repositus. Unde patet legendum esse Repuus, pro Repnus, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321: Ce fut fait à Seclin le Diemence en la Passion, que on dist Diemence Repnus. Ex quo minus etiam apte concluditur totam Quadragesimam, Passionis nomine fuisse appellatam, ut ex sequentibus manifestum fit. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 598: Le Diemenche que l'en chante en sainte église Judica me, nommé au pays (Laonnois) Le Dymanche repus, etc. Aliae ann. 1382. in Reg. 120. ch. 223: Comme le Dimanche devant Pasques flories derrein passé, que on dit le Dimanche repuus, etc. Le Dimenche repuz l'an 1399. un appellé Perrenet Gibert, etc. in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 64.

Dominica Respice in me, in Charta ann. 1380. apud Bern. Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. col. 68. Eadem quae Dominica tertia vel decima tertia post Pentecosten, quarum introitus hisce verbis incipit. Vide ibi.

Dominica Rogationum, Eadem quae quinta post Pascha. Vide ibi.

Dominica de Rosa vel de Rosis. Vide Dominica quarta Quadragesimae et Dominica post Ascensionem.

Dominica Sponsaliorum, Qua sponsalia contrahere licitum est, nostris Dimenche d'espousailles. Lit. remiss. ann. 1403. in Reg. 158. Chartoph. reg. ch. 66: Comme un Dimenche d'espousailles après Noël, il y eust unes nopces au lieu de S. Didier, etc.

Dominica post Strenas, Gall. le Dimenche après les estraines, Quae post Kalendas Januarii prima incurrit. Stat. ann. 1362. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 583. art. 3: Ladite confrairie (des drapiers) doit seoir le premier Dimenche apres les estraines.

Dominicae Synodales, Quaenam ita nuncupabantur, docent Acta MSS. eccl. Brioc.: Dominicae Synodales in quibus prohibentur missae celebrari in capellis: Dominica prima Adventus, Dominica prima post Epiphaniam, Dominica prima Quadragesimae, Dominica in Passione, Dominica prima post Penthecostes, Dominica prima post Assumptionem B. Mariae.

Dominica Vetus, an Dominica Paschatis, unde aliae originem ducunt ? an Septuagesimae ? Charta Ebrardi sutor. Petragor. ann. 1350: Sex denarios solvere tenebitur singulis annis dicto Bernardo in die Dominica veteri.

Dominica Aperta, Quae alicujus Sancti vel octavae officio non est praeoccupata. Caerem. vetus MS. eccl. Carnot.: Dicuntur dominica officia in Dominicis, si sint Apertae, si vero Apertae non fuerint, dicantur per ferias, prout opus fuerit.

Dominicae Principales et Solennes, dicuntur quinque illae, in quibus officia mutantur, scilicet Dominica prima de Adventu, Dominica in Octavis Paschae, Dominica in Octavis Pentecostes, Dominica, qua cantatur Laetare Hierusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Durand. lib. 7. cap. 1. n. 4. His quinque sexta deinceps addita est, Dominica prima Quadragesimae, quia fit, officii in ea mutatio, quae fiebat antea Dominica quarta Quadragesimae. In Statutis Lanfranci § iv. apud Marten. de Antiq. Monach. Ritibus lib. 4. pag. 536. ubi de quinque Dominicis principalibus sic legitur: Quinque dies Dominici sunt, qui communia quaedam inter se habent separata a caeteris diebus Dominicis, Dominica videlicet prima de Adventu Domini, Dominica prima Septuagesimae, Dominica prima Quadragesimae, Dominica in medio Quadragesimae, Dominica in Palmis.

Dominicae Privilegiatae dictae, quibus Historiae sunt appropriatae. Idem Durand. lib. 7. cap. 1. num. 14.

Dominicae Vacantes, seu Vacat, dicuntur in Sacramentario S. Gregorii, quatuor Dominicae, quae jejunia quatuor Temporum proxime subsequuntur, eo quod propriis careant officiis. Vide Micrologum cap. 29. 32. 59. Rupertum lib. 3. de Divinis Offic. cap. 11. Honorium August. lib. 4. de Ritu Missae cap. 94. 95. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 11. n. 7. Dominicae etiam infra Octavam Natalis Domini et Circumcisionis dicuntur vacantes, sed alio sensu, neque enim proprio unquam caruere officio, ideo autem vacat, quod alicujus Sancti vel octavae Natalis Domini officio aliave ratione praeoccupantur. Dominica Vacans etiam dicta est Quarta Adventus, quia tunc Pontifex Romanus relictis aliis occupationibus solum largiendis eleemosynis incumbebat. Vide Lexicon Hofmanni in voce, Adventus.

Dominicorum Dierum Rex. Vide Dominica prima post Pentecosten.

Venditio Dominici Diei, forte facultas exponendi et vendendi merces Dominicis diebus. Charta Gaufredi Comitis Andegavensis ann. 1061. apud Sammarthanos in Abbatib. S. Florentii: Item jubeo, ut ministri mei nullatenus audeant repetere, quod judicavi eos injuste accepisse, scilicet commendationem vinearum, Dominici diei, coenationem violentam salii, etc.