Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINICI

DOMINICI NUMMI, memorantur in chart. vendit. ann. 539. ap. Marin. in Pap. Diplom. num. 114. lin. 36. et facili emendatione num. 118. lin. 15: Nummo usuali Dominico uno; quae ex veteri mancipationis ritu tabellio sine sensu retinuit. Dominicum nummum vocatum putat Marinius, quia a principe conflatus erat, Savinius in Hist. Jur. Rom. tom. 2. cap. 12. ยง 66. not. e. quia secundum ritum mancipationis ad tradendum Dominium quiritarium adhibebatur.