Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINICUM

DOMINICUM, Ecclesia, AEdes sacra Domino, seu Deo. Glossae veteres: Dominicum, Κυριαϰόν. S. Cyprianus de Opera et Eleemos.: In Dominicum sine sacrificio venis ? Idem Epist. 33. de Lectore: Dominico legit, id est, in templo, alii de die Dominico interpretantur. S. Hieronymus in Chronico: In Antiochia Dominicum, quod vocatur Aureum, aedificari coeptum. Et mox: Antiochiae Dominicum Aureum dedicatur. Ruffinus lib. 1. Hist. Eccles.: Tunc senior: Si haec, inquit, ita esse credis, surge et sequere me ad Dominicum. Et lib. 9. cap. 9: Orationum domos, id est. Dominica sua. Idatius in Fastis: His Coss. dedicatum est Constantinopoli Dominicum die 15. Kal. Mart. Itinerar. Hierosolymit.: Ibidem modo jussu Constantini Imperatoris Basilica facta est; id est, Dominicum mirae pulcritudinis. Marcellini et Faustini libellus precum ad Imperatores pag. 63: Post illas eorum caedes, quae in Dominico factae sunt, etc. Pag. 64: Ad cumulum perpetrati sacrilegii, ipsum altare Dei de Dominico sublatum in templo sub pedibus Idoli posuerunt. Passio S. Philippi Episc. Adrianop. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 136: Dominici foribus innixus a sede sibi credita non patiebatur abscedere. Ibid. pag. 138: Ipsum etiam Dominici tectum devoluto omni tegularum fraudabatur ornatu. Domus Dominica, apud Salvianum lib. 6. de Gubernat. Dei: Ad domos statim Dominicas currimus, corpora humi prosternimus, mistis cum fletu gaudiis supplicamus. Basilica Dominica in Actis SS. Saturnini et Sociorum num. 2. Κυριαϰὸς οἶϰος, in Vita S. Nili Junioris pag. 164. ϰυριαϰόν in Concilio Ancyrano can. 14. Neocaesar. can. 5. 13. Laodiceno can. 28. etc. Adde Itinerarium S. Willibaldi n. 16. Pachomium in Regula cap. 54. Martyrolog. Rom. 25. Decemb. Isidorum, Amalarium lib. de Reb. Eccles. Honorium Augustodun. lib. 1. cap. 127. Eusebium in Orat. de Laudibus Constantini, quo loco, auctor est eumdem Augustum curasse aedes sacras et templa uni omnium Deo, atque universarum rerum Domino dicanda consecrandaque. Hinc etiam Germani, et Belgae Kirche, et Kerke, et Angli Church, aedem sacram appellant, voce a ϰυριαϰὸν deducta, ut quidam exstimant: unde urbs Dunkerke in Flandria, sic appellata, quod primitus fuerit Ecclesia in Dunis aedificata. Hanc sententiam multis confirmat Eccardus in Notis ad Legem Ripuarior. pag. 214. et 215. At Lipsius in Epistola ad Belgas Cent. 3. Epist. 44. Kirke Germanicum a Circo deducit, quod veterum, inquit, templa instar circi rotunda fuerint. Sed haec oculis et testibus indigent. Ita et Gretserus, in Muricibus Christianis pag. 158.