Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINICUM

DOMINICUM,² Sacrificium mysticum, Missa. Dominicum convivium, S. Augustino in Brevi Collat. contra Donatist. ϰυριαϰὸν δεῖπνον. Cyprianus lib. de Opere et Eleemos.: Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis, quae Corbonam omnino non respicis ? Et Epist. 63. ad Caecilium: Nunquid ergo Dominicum post coenam celebrare debemus ? Quibus verbis intelligit ipsum divinum Missae sacrificium. Veterem ejusmodi loquendi morem docent Acta proconsularia SS. Martyrum Saturnini et soc. ubi sancti Martyres judicio postulati, quod sacram Synaxin contra Imperatoris praecepta egissent, sic Proconsuli responderunt: Dominicum cum fratribus celebravi. Et iterum Sine Dominico esse non possumus. Et inferius, ex verbis Proconsulis sic interrogantis: Si in Collecta fuisti ? Respondit: Quasi Christianus sine Dominico esse possit, aut Dominicum sine Christianis celebrari. An nescis, Satana, in Dominico Christianum, in Christiano Dominicum constitutum ? Et post alia: Ego devota mente celebravi Dominicum, Collectam cum fratribus feci, quia Christianus sum. Haec ibi Felix Martyr. Saturninus autem cum rogaretur ab eodem Proconsule Anulino his verbis: Tu Saturnine interfuisti ? Respondit Saturninus: Christianus sum. Ait ille: Non a te quaero hoc; sed utrum egeris Dominicum ? Cui respondit Saturninus: Egi Dominicum, qui Salvator est Christus. Haec Baronius, qui putat, eo referri debere hanc verbi notationem, quae habetur in Martyr. Rom. 25. Decemb.: Nicomediae Passio multorum millium Martyrum, qui cum in Christi Natali ad Dominicum convenissent, Diocletianus Imperator januas Ecclesiae claudi jussit, etc. Vide eadem Acta apud Bolland. 11. Febr. n. 3. 6. 9. 11. 12. 17. 19. et eumdem Baron. ann. 303. num. 84.