Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DOMINICUM

DOMINICUM,³ Proprietas, Domanium, quod ad Dominum spectat, quo Dominus ad propriam alendam familiam fruitur. Unde JC. Anglis Dominicum definitur, quod quis habet ad mensam, sicut sunt praedia, quae Bordlandes iidem vocant. Ita Bract. lib. 4. tract. 3. cap. 9. § 5. cui concinit Fleta lib. 5. cap. 5. § 18. et seq. Est, inquit, Dominicum proprie terra ad mensam assignata. Tabular. Veteris villae: Ego Guigo de Chobar dedi Abbatiae Veteris villae Dominicum meum de Plaisicio. Post longum vero tempus accepi Crucem ab Abbate, etc. Res Dominica, Dominicae possessiones, id est Principis, in leg. 8. Cod. Theod. de Lustrali aur. (13, 1.) leg. 2. de His, qui condit. (12, 19.) leg. ult. de Jure fisci. (10, 1.) Dominicum, Cowello, est tota illa terra intra manerium, quod dominus feudi, aut in manibus suis retinet, aut saltem ad annos, aut voluntatem suam juxta consuetudinem manerii aliis locat. Pactum inter Ludov. Franc. et Henricum Angl. Reges apud Rogerum Hoved. pag. 571: Terram illius... et homines sicut sua propria et Dominica fideliter custodiet. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 74. § 1: Dicitur purpraestura, quando aliquid super Dominum Regem injuste occupatur, ut in Dominicis Regis, in viis publicis astopatis, etc. Vide lib. 2. cap. 69. § 3. Charta Willelmi Rotomag. Archiep. apud Rad. de Diceto: Maximam partem Dominici nostri occupans. Matthaeus Westmonast. ann. 1154: Revocavit in jus proprium Dominica sua, quae pater suus illi dederat. Vide Sugerium de Admin. sua cap. 10. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 425. 491. Monast. Angl. tom. 1. pag. 148. tom. 2. pag. 25. etc.

Nostris Demoigne et Demoyne. Charta ann. 1255. ex Chartul. Campan. fol. 208. col. 1: Ne porront retenir... nos homes, ne les homes de nos fiés, qui tiennent de nos en Demoigne. Ne nos, ne nostre home, qui tiennent ausinc de nos an Demoigne ne porront ausiques retenir les lor homes. Alia ann. 1256. ibid. fol. 465: Vinz livrées de terre que il (Thibaut comte de Champagne) tient en som Demoyne et ransoures et as apartenances.

Dominicum Proprium, in Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 34. Rhabanus ad Otgarium: Proprietas Dominicalis, quae Domino Imperatori ex paterna successione haereditario jure pervenit.

Dominicum dicitur etiam respectu servorum, quod scilicet ad Dominum eorum spectat, ut in Lege Alemann. tit. 22. in Lege Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 6. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 51. § 15. Lothar. 1. cap. 52. e Capitul. Ludov. Pii ann. 829: De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra Dominica resident. Bracton. loco citato: Dominicum dicitur ad differentiam quod tenetur in servitio.

Dominicum Antiquum, apud Anglos, continet omnes illas terras, quae ad Regem spectabant tempore Edwardi Confessoris, aut Willelmi Nothi, seu quae tenebantur a Maneriis, descriptis in libro, quem Domesday appellant; ejusmodi enim tenementa Antiquum Dominicum dicuntur, et eorum possessores seu tenentes extra maneria, a quibus dependent, implacitari possunt, eoque nomine ab omni teloneo liberi et immunes sunt. Antiqua vero dominia, quae in Manu Regis sunt, Franca feuda sunt, et secundum communem Legem implacitantur. Rastallus, et Cowellus lib. 2. Instit. Jur. Angl. tit. 3. § 25.

Dominicum, Fiscus dominicus. Capitul. 3. ann. 813. cap. 2: Qui hominem francum occiderit, solidos 600. componat ad opus Dominicum. Et cap. 3: Qui hominem ingenuum occiderit, solidos 200. componat, et exinde in Dominico tertiam partem componat, id est, fisco inferat. Ita ibi non semel.

Donicum pro Dominicum, in chart. ann. 791. ap. Neugart. Cod. Alem. num. 113. tom. 1. pag. 101: In Donico arare.

Dominicale, Idem quod Dominicum, Dominium, proprium, proprietas, Gall. Seigneurie, domaine, proprieté. Will. Tyrius lib. 12. cap. 7: De propriis Dominicalibus certa eis pro victu et amictu beneficia... contulerunt. Lib. 19. cap. 11: Res ad Dominicalia Principis pertinentes. Traditiones Fuldenses lib. 1. ex Instr. ann. 867.: Trado unam capturam, quae contigua est cella illa, quae vocatur... cum Dominicali, aliisque aedificiis, areis, campis, etc. Adelbertus Eydenhemensis pag. 353: Quidam Walterus Dominicale, quod in Titinheim situm est, in recompensationem accepit. Chronicon Trudonense lib. 3. extremo: Inter quae constat, eum tam gravi damno Ecclesiae nostrae dedisse, quidquid nunc de Remhrode videntur extra Dominicalia nostra esse. Dominicalia Apostolici, seu Papae, apud Radevicum lib. 2. cap. 29. Occurrit praeterea apud Leonem Ostiensem lib. 1. Chron. Cassin. cap. 16. 51. Petrum Diac. lib. 4. cap. 18. etc.

Donnecale, pro Dominicale. Tabul. Casaur. ann. 1060: Et ipsa mea Donnecalia et feora de terris et vineis, et meos debitales de Cantalupo.

Dominicalis Terra, Quae ad Dominicum seu domanium pertinet. Charta ann. 1124. inter Instr. tom. 5. Gall. Christ. col. 445: Haec autem sunt beneficia et praedia ad praedictam ecclesiam pertinentia: decima ejusdem villae cum familia et Dominicali terra, in agris, vineis, etc. Jura abb. Metloc. sec. XII. in Diario rei Diplom. tom. 2. pag. 119: De Dominicali terra habemus 4. carruales, 2. arantur ex nostro aratro et alia 2. cum familia. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1582.

Dominicales Pasturae, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 148.

Indominicales Porci, in Chronico Besuensi pag. 700.

Dominicare, Possidere proprietario jure. Charta Caroli M. in Chron. Laurishamensi ann. 776: Tam quod videtur possidere vel Dominicare, quam quod adhuc ex munere Regum vel Reginarum, seu quod pro collata populi, vel de comparato, vel de quolibet adtractu augmentare... potuerint. Alia notione vide suo loco.

Dominicatum, Idem quod Dominicum. Charta Ludovici II. Imp. pro Ecclesia Volaterrana: Ita de rebus seu familiis Episcopi ipsius tanquam Dominicatis nostris per idoneos et credentes homines inquisitionem fieri jubemus. Burchardus Wormaciensis Ep. in Lege Familiae, cap. 14: Et si quis nupserit ex Dominicato Episcopi,..... sin autem ex beneficio in Dominicatum Episcopi nupserit, rebus suis respondeat domino beneficii. Vide Donicatus.

Dominicatio, Dominium, possessio. Tabularium Ecclesiae Viennensis ann. 877. fol. 53: Ut quidquid ex praedictis rebus collectum fuerit, in eorum jure et Dominicatione pervenire debeat. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 37: Quae quidem in praefata villa... conquaesivi de meo jure, in jus et Dominicationem servorum Dei ad jam dicto coenobio transfero in futurum possidenda. Privilegium Caroli Simplicis pro Monasterio Elnonensi ann. 906. ex Chartulario Monasterii S. Amandi: In perpetuum firmum esse volumus, ut jam dicta villa Diptiacus, quam eis ad praesens concedimus, cum omnibus ad eam pertinentibus illorum Dominicationi in aevum subdatur. Adde Chron. Besuense pag. 616.

Indominicatio, Eadem notione. Gesta Abbatum Lobiensium pag. 601: Vendidit et Indominicationes Ecclesiae, etc.

Dominicatura, Dominium, proprium, proprietas: Praedium dominicum, Domenjadura, in Foris Beneharn. rubr. de Captions, art. 10. ubi interdum sumitur haec vox vernacula pro aede, in qua in praediis suis inhabitant viri nobiles, ut auctor est Marca lib. 6. Hist. Beneh. cap. 24. n. 10. ut Domaine in Consuetudine Aurelianensi cap. 1. art. 84. 97. Tabular. Burguliense cap. 97: Medietatem de Curti Carlona, quantum in Dominicaturam tenere videbar. Ideo autem dico de dominio, quia sunt in curti casamenta, quae mihi retinui, sicuti cujusdam Militis, qui tantundem in omnibus, quantum ego in curti ipsa de me tenebat. Concilium Helenense ann. 1065: Nullus violenter infringat Dominicaturas Canonicorum, vel Monasteriorum, neque aliquid rapiat inde. Charta anni 1086. ex Tabulario S. Florentii: Quidquid de Dominicatura patris sui in Ecclesia illa reclamabant concesseram, et quidquid de casamento suo erat. Charta Roberti Hierosolymitani Comitis Flandriae ann. 1105. apud Miraeum tom. 1. pag. 273. col. 1: Et ex Dominicatura mea duas partes decimarum eidem Ecclesiae... tradidi. Charta anni 1144. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 149: Monachi habeant totum decimum suarum Dominicaturarum. Sugerius de Administrat. sua cap. 4: Hoc insequenti incremento Dominicaturam, Deo auxiliante, augmentari elaboravimus. Adde cap. 15. 23. Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. cap. 43: Volebat quod..... omnes Dominicaturas et proprietates suas haberet integras et inlaesas. Charta Roberti Claromont. Episcop. ann. 1208. apud Justellum: Acquiretis Castrum Mauduni, et pertinentia feodi, vel Dominicaturam. Adde Vitam B. Oldegarii Episc. Barcinonensis n. 19. 27. Concil. Audomarense ann. 1099. cap. 2. Probationes Hist. Duc. Burgund. Duchesnii pag. 23. 24. Bibl. Cluniac. pag. 1455. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 10. n. 3. Catellum in Hist. Tolos. pag. 279. Marcam Hispan. col. 884. et 974. 1558. D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 38. Gall. Christ. tom. 4. Intrum. col. 138. Histor. Mediani Monast. pag. 269. etc.

Dominicatus, Eadem notione. Senator lib. 3. Var. 25: Siliquatici titulum, quem fide Dominicatus jure dederamus. Capitula Caroli C. tit. 32. cap. 5: Ipsi alodes in nostrum Dominicatum recipiantur. Hincmar. Opusc. 60: Tenuit Domnus Rex Carolus Remense Episcopium in suo Dominicatu. Charta anni 1158. apud Gallandium: De terris, quae ad ipsius Dominicatum pertinerent. Alia ann. 1088. ex Tabulario S. Cypriani Pictav.: Concesserunt pariter omnes Ecclesias, quae ex feodo ipsorum erant... ut non alibi, nisi Ecclesiae S. Romani darentur, et quicquid ex casamentis eorum, excepto Dominicatu acquirere potuissent. Charta Zuenteboldi Regis apud Chappeavillum: Largimur Ecclesiae... villam nostri Dominicatus, sitam in pago Leuga, etc. Alia Caroli Crassi Imp. apud eumdem: Mancipia... de quocunque nostro fisco sint, aut ex Dominicato, aut ex beneficiato... adjicimus. Acta Episcop. Rotomagensium pag. 438: Todiniacum, qui in Dominicatu Archiepiscopi erat cum omnibus appendiciis suis fratri suo... dedit, etc. Adde Hemereum in Aug. Viromand. pag. 100. 156. Beslium in Comit. Pictav. pag. 269. etc.

Indominicatus, Eadem notione, in Capitul. Caroli Calvi tit. 32. § 3. ap. Tusiac. an. 865. in Charta ejusdem Caroli, apud Buzelinum pag. 341. in Gestis Abbatum Lobiens. pag. 634. etc.

Dominicatus, adject. de eo, quod est in Dominico. Charta Caroli C. ann. 845. apud Beslium in Episc. Pict.: In villa Bediasiaco Casam Dominicatam. Agri Dominicati, in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 147. 278. In Capitulari Wormatiensi ann. 829. cap. 10. etc. Dominicatus mansus, in Praecepto Ludovici Imp. ann. 836. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 96. Dominicatum beneficium, in Actis SS. April. tom. 3. pag. 821. Dominicae terrae, et Dominicatus, in iisd. Capitul. Caroli M. cap. 150. 301. dicuntur. Guerardo Dominicatus est Ad dominum pertinens ipsique proficiens, non colonis vel aliis quibuslibet subjectis jure beneficii, ususfructus, locationisve concessus. Vide Indicem Generalem Polypt. Irminon. vocibus Dominicata Cultura, Terra, Vinea, Casa et Dominicatus Mansus et eumdem virum doctissimum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 22. Confer supra Absus.

Donnicatus, et Domnicatus, Eadem notione, in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 1. pag. 339. 340. 341. parte 2. pag. 336. tom. 3. pag. 47. 290. 291. Hieron. Rubeum in Hist. Ravennat. pag. 308. etc. Vide Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 46. et 47. Vinea Dominicata Regis, in Chr. Farfensi apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 604.

Dominicarius, Idem quod Dominicus. Tabularium Abbatiae Bellilocensis in Lemovicib. chart. 25: Cum casa mea Dominicaria, ubi ego ipse visus sum manere. Occurrit in eodem tabulario non semel. Placitum anni 878. inter Instrum. novae Hist. Occitanae tom. 1. col. 135: Aliam medietatem similiter Fulcrada obtineat, et illas duas Ecclesias Dominicarias.

Indominicatus, adjective, Dominicus. Villae Indominicatae, in Edicto Pistensi cap. 5. 8. Mansus Indominicatus, apud Hincmarum Laudun. tom. 2. Operum Hincm. Rem. pag. 611. et Hemereum in Regesto pag. 33. 36. Charta Ludovici II. ann. 876. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 271: De terra Indominicata modiatas quinquaginta, habet ibi de terra apsa modiatas sexaginta. Ubi quia Indominicata terra opponitur absae, hoc est, incultae, statim eadem esse videtur quae culta; non quod is sit nativus hujusce vocis sensus, sed quia terra quae ad Dominum pertinet cultior atque feracior esse debeat. Alodus Indominicatus, in veteri Notitia, apud Beslium in Episcopis Pictav. pag. 45. Terra, curtis Indominicata, in Charta Chrodegangi Episc. Metensis apud Meurissium pag. 167. in Chronico Normanniae ann. 1141. et in Chron. Laurisham. pag. 68. Charta Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Parisiens.: Sive sint Indominicati, sive sint in beneficium quibuslibet dati: ubi Indominicata opponuntur beneficiis. Ita Chartae variae apud Sajulianum in Matiscone pag. 237. 242. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 202. 231. 267. et alios,

Indominicate Possidere, quod dicimus en propre et en Domaine, in Charta Stephani Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 416.

Dominicus, adject. Proprius. Capitul. ann. 829. et Additio 5. Capitul. cap. 301. De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra Dominica resident, etc. Charta Richardi Regis Angl. apud Hovedenum pag. 662: De terris suis, quas haberet in Anglia, seu Dominicis, seu feodis, etc. Charta Edw. III. Regis. Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 258: Et quod idem Abbas et Canonici haberent porcos suos proprios, sive Dominicos, tempore pannagii liberos et quietos. Omnes Dominicae res monachorum Becci ad victum vel vestitum pertinentes, in Tabulario Beccensi. In jure Dominico, in Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum ann. 1025. Domus Dominica, Gall. Maison Seigneuriale, apud Sugerium de Administr. sua cap. 10. 16. Possessiones Dominicae, propriae, apud S. Anselmum lib. 4. Epist. 75. Vide Radulfum de Diceto in Abbrev. Hist. ann. 912. et Beslium in Comitib. Pictav. pag. 210. 496. Hanc loquendi formulam expresserunt Franci nostri per vocem adjectivam Demaine, quam a Dominicus effictam constat. Robertus Bourron in Hist. Merlini MS.: Il feront alaitier leur enfant d'une autre femme, et chelui nourriront come leur fil Demaine. Historia Abbatum Brekenotensium in Anglia: Si prist le Roy Jean les terres et les chataux le avant dit Willaume de Breuse par sa volenté Demaine. Histor. Prioratus Wigmorensis in Agro Herefordensi: A force li convint en refut demorer en ses Chatels Demeine pour doute de ly. Ibidem: Les lettres par sa autorité Demeine furent ensellées. Alio loco: Et donk returna-il à sa terre Demeine. Occurrit ibi pluries; praeterea in Stabilim. S. Ludov. lib. 2. cap. 29. apud Littleton. sect. 56. 88. 123. 172. 212. 268. 334. 360. 381. 383. 667. et apud Villharduinum n. 119. Adde, quae adnotamus ad eumdem Villhard. sed et Demanios, hac notione habet Bulla Innocentii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. Sacr. pag. 784: A Demaniis vero hominibus ipsius Episcopi a nobis non tenentibus, istud tamen habebimus, etc. Occurrit ibi semel ac iterum, et tom. 9. pag. 45. 99.