Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AGGRAVATUS

AGGRAVATUS, Is in quem propter contumaciam gravior exsecratio seu excommunicatio lata est. Baluz. Hist. Geneal. Arverniae, tom. 2. pag. 862. in Statutis Synodal. Bertrandi de Turre Episc. Tull. ann. 1359. art. 74: Parrochialium Ecclesiarum Rectores.... habeant registra, in quibus nomina nominatim excommunicatorum et nominatim interdictorum, Aggravatorum, Reaggravatorum... scribant. Statuta Synodal. Eccles. Eduensis apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 516: Excommunicatos, Aggravatos et Reaggravatos... publice denuntient. Miraei Opera Diplomatica, edit. 2. tom. 1. pag. 228. ex Charta Canonicorum S. Martini Ultraject. pro Richardo domino de Merode: Et bonorum et jurium Ecclesiarum nostrarum excommunicatus, Aggravatus et interdictus, invocato etiam contra eundem auxilio brachii saecularis.