Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): DUX

DUX,² sub Constantino M. qui στρατηγοῦ ἐν ἑϰάστῳ τόπῳ τάξιν ἐπεῖχε, inquit Zozimus lib. 2. Vide Glossar. med. Graecit. col. 327. et Append. 61.

Dux Ducum. In Synaxariis. 4. Octob. Sanctus Andaoctus Ephesius dicitur fuisse δοῦξ δουϰῶν ϰαὶ ἔπαρχος Μαξιμίνου. In Passione SS. Seraphiae et Sabinae n. 10. fit mentio Vindiciani Ducis Ducum. Vide Gloss. med. Graecitat. in Ἄρχων Ἀρχόντων.

Duces Limitum, quibus gentes quae maxime cavendae sunt, adpropinquant, in Nov. Theod. de Ambitu, etc. in Notitia Imp. etc.