![]() |
Duces Francorum dicti Majores-domus Regum Franciae, in vita S. Baboleni tom. 2. Histor. Franc. pag. 659. de Erkenoaldo: Qui tunc Francorum Ducatui praeerat, et omnia palatina officia suo moderamine procurabat.
Eodem etiam titulo donati vulgo leguntur Parisienses Comites, aut qui regiones adjacentes vel Comitis vel Ducis titulo regebant, quod ii praecipuam in Regum aula auctoritatem possiderent, et Francorum in hisce tractibus duces essent: unde postea Parisiensi tractui data Franciae peculiaris nomenclatura, quam hodie l'Isle de France appellamus, quod ejus fines Ligeri et Sequana fluviis majoribus concluderentur; tametsi pro Regum nostrorum indultu interdum ii longe ultra producti legantur. Primus autem hac dignitate donatus
Robertus cognomento Magnus ann. 861. ut est apud Reginonem lib. 2. cui successit
Hugo cognomento Magnus, et Abbas, filius, ut est apud eumdem ann. 867. isti vero
Odo Roberti perinde filius quem Comitem Parisiensem vocat Abbo de Bello Parisiaco pag. 502. et vetus Charta apud Hemereum de Academ. Paris. pag. 10. postmodum Rex Franc. dictus ann. 888.
Robertus, ejusdem Odonis frater, Dux et Marchio Franciae, Rex pariter dictus ann. 922.
Hugo Magnus, Comes Parisiensis, a Ludov. Rege Dux Franciae dictus ann. 943. Hugo Flaviniac. hoc ann. Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 45. Beslius pag. 239. 241. 247.
Hugo Capetus, iisdem quibus pater donatus dignitatibus ann. 960. Flodoard. ann. 943. 960. Chronicon S. Albini ann. 987. Ademarus pag. 164. etc. Rex deinde dictus, tertiae quae hodie feliciter regnat Regum Franciae stirpis auctor.
Dux Palatii, in Gestis Dagoberti I. cap. 31. et apud Fredegarium in Chron. cap. 74. ubi de Adalgiso Duce Palatii Sigeberti Regis. Vide Major domus.
Summus dux Longobardorum, semel et iterum in chart. antiq. in Chron. Vulturn. ap. Murat. Script. tom. 1. part. 2. pag. 350. sqq.
Dux Imperialis Curiae Acerbus Morena Laudensis civis dicitur in ejus Historia Rerum Laudensium pag. 118.
Dux Albus Poloniae vocatur Wladislaus Casimiri III. ex fratre nepos in Epitaphio quod videtur ejus tumulo incisum in Ecclesia S. Remigii Divionensis. Obiit ann. 1398. 1. Kal. Martii.
Dux et Episcopus Bohemorum inscribitur Henricus in Charta ann. 1197. qua varia concedit privilegia abbatiae Teplensi, inter Probat. tom. 2. Annal. Praemonstr. col. 572.
Dux verborum, Orator, procurator. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Worthalter, col. 2132.