Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EFFECTUS

EFFECTUS, Lassatus, fatigatus, languidus, fractus, sine effectu. Papias MS. Vide Forcellinum in Effetus. Scribitur etiam Effoetus. Reinard. Vulp. lib. 4. vers. 111: Sex ovibus quondam sumtis illectus ad esum,   Et plus dimidio ventris inanis eras, Vix libata tibi hic una est, Effoetus abisti, etc.

Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Effectus, sans fruit. Effectus, fructus, in Gloss. Mss. Sangerm.