Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): EFFUGO

EFFUGO, (EFFUGARE) Abire vel abducere quasi fugiendo, apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 108: Licebit praefatis Abbati et Conventui et successoribus suis, in praedicto manerio nostro... distringere et districciones ibidem ad tunc inventas capere, abducere, et Effugare, et penes se retinere, quousque dictus annualis redditus viginti solidorum seu aliqua parcella ejusdem... sint persoluta. Apud S. Augustinum Serm. 1. Feria. 2. Pentecostes, Effugari est in fugam ejici, ut et apud S. P. Chrysologum Serm. 12. extr.