Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ELECTIO

ELECTIO, Constitutio, Charta communiae sic appellari videtur, quod facultas officiales communiae eligendi per eam penes cives remaneat. Quia cives eam talem elegerant. Vide Chora. Charta Henr. ducis Brabant. pro communia Bruxel. ann. 1229. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 24. r°: Quilibet burgensis et filii burgensium, qui habent quindecim annos vel amplius, jurabunt pacem et hanc Electionem observare... Si quis hanc Electionem infregerit, etc.